Iudaei
Iudaei[1] inter antiquissimos populos mundi numerari possunt; populus ex tribubus Israël in oriente antiquo ortus adhuc permanens abhinc plus quam tria milia annorum exstat. Quamquam Iudaei, postquam magna populi pars a Romanis ex Palaestina pulsa est, per multa saecula in diaspora dispersi (id est in terris alienis inter gentes) vivebant, tamen originis memores fidem ritusque religionis Iudaicae retinuerunt.
Religio Iudaica
recensereReligio Iudaica antiquissima ex religionibus monotheisticis est. Iudaei sese filios Abraham esse dicunt, ex Isaac filio eius, et Iacob eius filio, postea Israël nominato. Fundamentum religionis Iudaicae est pentateuchus sive tora (quinque libri Moysis), pars Veteris Testamenti sive Tanach maximi momenti, necnon litterae rabbinicae (imprimis Talmud); cum pentateuchum explicent, etiam „Tora vivae vocis“ nominantur.
Divisiones inter Iudaeos
recensereOlim inter Aschenates (Hebraice: אשכנז), qui in Europa Orientali et Media habitabant[2], et Sepharditas (Hebraice: ספרד), quorum sedes in Europa Occidentali et in litoribus Maris Mediterranei inveniebantur[3], discretum est. Ad hoc veniunt Iudaei ex mundo Arabico, qui Misrah (מזרח) appellantur.
Ex tempore Illuminismi Iudaici, qui Haskala (Hebraice: השכלה) dicitur, est etiam divisio in Iudaei reformati sive liberales, conservatorii et Orthodoxi.
Historia nominis
recensereIudaei primo sunt filii tribus Iuda. Davide rege (fere 1000 a.C.n.) territorium eius „Regnum Iudae“ appellatum est (2 Sam 5,3). Roboam rege regnum divisum, pars meridionalis "Iuda", pars septentrionalis "Israel" vocata est. Tum „Iudaei“, ut iam in regno Davidico, omnes appellati sunt, qui ad regnum pertinebant, ut puta etiam filli tribus Beniamin (1 Reg 12,16–21). Regnum Israel anno 722 a.C.n. ab Assyriis Šarru-kīn II rege oppressum est. Postea "yehudi" (Iudaeus) pro omnibus religionem Iudaicam sequentibus in usu venit (cf. Est 8,17); Iudaei ipsi autem potius de "populo Israel" locuti sunt originis gentis memores.[4]
Qui sint Iudaei
recensereIn statisticis illi inter Iudaeos numerari solent, qui se ipsos Iudaeos esse dicunt. In religione Iudaica ille est Iudaeus, cuius parentes sunt Iudaei aut qui ad religionem Iudaicam convertit. Si sola mater est Iudaica, secundum Halacham liberi sunt Iudaei. Si solus pater est Iudaeus, liberi ad religionem Iudaicam convertere debent, ut Iudaei habeantur.[5] In Iudaismo reformato Americano autem, qui ibi est maxima Iudaismi factio, omnes liberi, qui unum parentem Iudaicum habent, Iudaei habentur, si disciplina Iudaica educantur.[6]
Iudaei in orbe terrarum
recensereSunt deciens quadriginta centena milia Iudaeorum in orbe, itaque secundum numerum credentium Iudaismus est undecima inter "magnas mundi religiones."
Civitas/Regio | Iudaei |
---|---|
Civitates Foederatae Americae | 5 671 000 |
Israël (1) | 5 300 000 |
Europa | < 2 000 000 |
Francia | 600 000 |
Russia (2) | 230 000 |
Ucraina (3) | 105 000 |
Britanniarum Regnum (3) | 267 000 |
Germania (4) | 95 000 |
Turcia (3) | 30 000 |
Italia | 30 000 |
Canada | 371 000 |
Argentina | 250 000 |
Brasilia | 130 000 |
Africa Australis | 106 000 |
Australia | 100 000 |
Asia (sine Israel, Russia et Turcia) | 50 000 |
Mexicum | 45 000–50 000 |
Irania | 20 405 |
Omnes | 14 000 000 |
Notae
recensere- ↑ Cic., Flac. 69; Hor., Sat. 1.9.70; Tac., Hist. 5.11; Plin., Nat. 12.113; et alibi.
- ↑ Nomen ab Aschenez in Gen 10,3 tractum
- ↑ Ex Sapharad in (Abdia 1,20
- ↑ Y. M. Grintz: Art. Jew, Semantics. In: Encyclopaedia Judaica, 2. editio, vol. 11, p. 253.
- ↑ Yehoshua M. Grintz, Raphael Posner: Jew. In: Michael Berenbaum, Fred Skolnik (ed.): Encyclopaedia Judaica. 2. editio. Vol. 11. Macmillan Reference USA, Detroiti 2007, p. 253–255).
- ↑ Dana Evan Kaplan: Reform Judaism. In: Michael Berenbaum, Fred Skolnik (ed.): Encyclopaedia Judaica. 2. editio. Vol. 17. Macmillan Reference USA, Detroiti 2007, p. 172 s..
- 1 circa 76 % incolarum Israëlis
- 2 Censimentum 2002
- 3 Censimentum 2001
- 4 In fine anni 2019, ut Magistratus foederalis statisticarum indicat hic.