Ioannes Arnoldus (vulgo: Hans Arnold) Engelhard (natus 16 Septembris 1934 Monachii, mortuus 11 Martii 2008 eodem loco) fit vir publicus Germaniae et sodalis factionis FDP.

Ioannes Arnoldus Engelhard anno 1990.

Iuventus et munus

recensere

Engelhard, cuius parentes medici fuerunt, anno 1954 maturitatem accepit atque Monachii et Erlangae iurisprudentiae studebat. Anno 1963 probationem secundam accepit atque iurisconsultus concessus est.

Cursus honorum

recensere

Engelhard ab anno 1954 sodalis FDP erat et annis 1970 - 1972 decurio urbis Monachii. Anno 1972 et frustra magistri civium candidatus in ea urbe erat. Eodem anno autem legatus Dietae Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae creatus est. Annis 1977 - 1982 praeses vicarius fractionis FDP in Dieta Foederali fuit. Anno 1982 Helimutus Kohl (CDU) novus cancellarius foederalis eum Administrum Foederalem Iustitiae nominavit. Hunc honorem ad 18 Ianuarii 1991, cum sua sponte valetudinis causa consilium ministrorum Kohl reliquit. Ad annum 1994 legatus Dieate Foederalis mansit.

Nexus externi

recensere
Consilium ministrorum Kohl I (4 Octobris 1982 - 30 Martii 1983)
Consilium ministrorum Kohl II (30 Martii 1983 - 11 Martii 1987)