Malietoa Tanumafili II
Malietoa Tanumafili II (1913–2007), GCMG, CBE, stirps gentis regiae Samoae, fuit princeps Malietoa (post 1939) et caput civitatis Samoae (Samoane O le Ao o le Malo) ab anno 1962 ad mortem.[1] Tempore mortis, fuit maxime senex caput civitatis in totius orbe terrarum.
Vita
recensereMalietoa Tanumafili II natus est die 4 Ianuarii 1913. primus filius et tertius liber principis Malietoae Tanumafili I et sponsae Momoe Lupeuluiva Meleisea. Scholam Sancti Stephani prope Aucopoli in Nova Zelandia frequentavit. Patre mortuo, Malietoam, titulum gentilem, accepit.
Die 1 Ianuarii 1962, cum Samoa libertatem assecuta est, ille et princeps Tupua Tamasese Mea'ole capita civitatis coniunctim creati sunt. Tupua autem die 5 Aprilis 1963 obito, Malietoa solum regnavit.
Malietoa Tanumafili II fuit socius religionis Bahá'í, cuius templum domesticum, Domum Baha'i appellatum, Tiapapatae in vico prope Apiam anno 1984 dedicavit.[2]
Mors
recensereMalietoa Tanumafili II diem supremum obiit pneumoniae tempore 6:45 post meridiem die Veneris 11 Maii 2007 in Valetudinario Nationali "Tupua Tamasese Meaole" Moto'otuae in vico prope Apiam.[3][4]
Familia
recensereQuattuor liberi ei supersunt: duae filiae et duo filii. Lili Tunu sponsa obiit anno 1986. Prior sponsa fuerat Tuala Falenaoti Tiresa Malietoa.
Nexus externi
recensere- Laudatio in New Zealand Herald. (Anglice).
- "Uncertain times ahead as Samoa deals with new order." (Anglice).
- "New Zealand Order of Merit Roll." (Anglice).
- Photographema anno 2006 factum. (Anglice)
Notae
recensere- ↑ Res.
- ↑ Res in Honolulu Advertiser.
- ↑ Sagapolutele, Fili (05-12-2007). "Samoan Head Of State Passes Away". Pacific Magazine.
- ↑ Jackson, Cherelle (05-13-2007). "Samoa's Head of State Malietoa dies aged 95". New Zealand Herald.