Vide etiam paginam discretivam: Robigo (discretiva).

Robigo est morbus virentium ac in primis frumenti, cuius causa est fungus parasitus ex ordine Puccinialium, qui ordo etiam Uredinalium dictus est quod plantas "urebant". Partes aegrae colore rubicundo adficiuntur, robiginosi ferri simili, unde nomen huius morbi.

Virentia robigine maculata.

Apud antiquos Romanos etiam dea Robigo fuit (nisi nonnumquam deus erat Robigus nomine) quae agricolis placanda erat ne segetibus noceret : nam frumenta vastabat.

Plura legere si cupis

recensere
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!