Animalia paradoxa[1] sunt animalia mythica, magica, vel alioquin suspecta quae in quinque prioribus editiones Systematis Naturae, Linnaei operis fecundi, capitulo "Paradoxa" inscribuntur. Quod animalia legendaria in bestiariis mediaevalibus inventa cum animalibus ab exploratoribus relatis perscribit, et cur a Systemate Naturae excluduntur exponit. Secundum Gunnar Broberg, rerum gestarum scriptor Suecicum, Linnaeus in animo habuit explicationem naturalem offerre et superstitionem interrogare.[2] Animalia paradoxa ex editione sexta (1748) deleta sunt.[3]

Tabula regni animalium in prima editione Systematis Naturae (1735) dati.
  1. Systematis Naturae editio quarta (1744).
  2. Tore Frängsmyr, Sten Lindroth, Gunnar Eriksson, et Gunnar Broberg, Linnaeus, the man and his work (Berkeleiae et Angelopoli: University of California Press, 1983, ISBN 0-7112-1841-2), 176–177.
  3. Sandra Knapp (2002), "Fact and fantasy," Nature 415(6871):479, doi:10.1038/415479a..

Nexus externi

recensere
  • Broberg, Gunnar. 2008. The Dragonslayer. Tijdschrift voor Skandinavistiek 29(1):29–43.