Cutis anserina
Cutis anserina[1] consistit in plurimis minimisque super cutem apud pilorum radices dispersis tumoribus, qui homini frigescenti vel animo commoto sicut formidonem timoremve sentienti non consulto crescunt. Reflexus, qui cutem anserinam efficit, dicitur horripilatio, piloerectio, et reflexus pilomotoricus. Incidit cutis anserina non solum hominibus sed etiam multis mammalibus; egregium horripilationis exemplum est hystrix, quae territa spinas erigit.
Etymologia
recensereGänsehaut vocabulum Theodiscum Anglicum imitatur sicut vocabulum Italianum la pelle d'oca. Aliae autem linguae voce pro aliis avibus cohortalibus utuntur, praecipue gallina. Adhibet lingua Francogallica la chair de poule et Hispanica la piel de gallina, similiter linguae Nederlandica kippenvel, Sinica 雞皮疙瘩, Africana hoendervleis. Vocabulum Iaponicum, quod hac pro voce valet, id est 鳥肌 (torihada), 'cutem avis' significat. Ad summam:
- anser: Anglice gooseflesh, goose bumps; Theodisce Gänsehaut; Suecice gåshud; Italiane la pelle d'oca.
- gallina: Francogallice la chair de poule; Hispanice la piel de gallina; Finnice kananliha ('caro gallinacea')
- pullus: Nederlandice kippenvel; Sinensi 雞皮疙瘩, Africane hoendervleis ('caro pullina')
- avis: Iaponice 鳥肌, torihada ('cutis avis').
Fontes
recensere- Bubenik, George A. 2003. ""Why do humans get goosebumps when they are cold, or under other circumstances?" Scientific American.
- Huron, David. N.d. Biological Templates for Musical Experience: From Fear to Pleasure. Epitome
- Muller, Martin, et John Mitan. N.d. "Conflict and Cooperation in Wild Chimpanzees." Advances in the Study of Behavior 35.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.