Evelina Widmer-Schlumpf (nata die 16 Martii 1956 in Fagonio apud Curiam Raetorum in pago Grisonia) est causidicus, mulier nota Helvetiae et ab anno 2008 Consiliaria Foederalis olim pro factione SVP/UDC (Factione Populari Helveticae) hodie pro Factione Civile Democratica Helvetica (Germanice Bürgerlich-Demokratische Partei Schweiz).

Wikidata Evelina Widmer-Schlumpf
Res apud Vicidata repertae:
Evelina Widmer-Schlumpf: imago
Evelina Widmer-Schlumpf: imago
Nativitas: 16 Martii 1956; Fagonium
Patria: Helvetia

Familia

Genitores: Leo Schlumpf;
Evelina Widmer-Schlumpf

Evelina Widmer Schlumpf, filia Leonis Schlumpf ab anno 1980 usque ad annum 1987 Consiliarii Foederalis Helvetiae pro factione SVP/UDC, iuri Turici studuit. Ab anno 1998 usque ad diem 31 Decembris 2007 fuit minister aerarii pagi Grisoniae pro factione SVP/UDC (Factione Populari Helveticae).

Die 12 Decembris 2007 Consiliaria Foederalis Helvetiae contra voluntatem factionis eius creata est, sed solum insequenti die electionem accipit. A die 1 Ianuarii 2008 Widmer Schlumpf est minister iustitiae ac publicae disciplinae[1]. Post electionem se a Factione Populari Helvetica separavit et nunc ad recens creatam Factionem Civilem Democraticam Helveticam pertinet. Die 28 Octobris 2015 se a munere per diem 31 Decembris 2015 removit.

Nexus externi

recensere

Nexus interni

  1. Cfr. articulum polizia in Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).