Genus (grammatica Latina)
Genus in grammatica Latina, generi in aliis linguis Indoeuropaeis similis, est classis nominum substantivorum et pronominum. Sunt tria genera: masculinum (m.), femininum (f.), ac neutrum (n.). Nomina adiectiva et participia genere cum nomine substantivo sibi adiuncto concordare debent. Ergo villa antiqua (f.), dominus antiquus (m.), templum antiquum (n.).
Genus nominis rei animatae correspondet sexui; itaque haec: Davus, puer, equus sunt masculina; et Cassandra, mater, agna sunt feminina.
Genus nominis rei inanimatae ex terminatione dependet. Pleraque nomina, quae ad primam pertinent declinationem, littera a in casu nominativo sese terminantia, feminina sunt. Nomina secundae declinationis plerumque sunt vel masculina (si litteris -us aut -er in nominativo terminantur), vel neutra (si litteris -um in nominativo terminant).
Certae categoriae nominum genus proprium habere solent.[1]
- Masculina sunt omnia nomina mensium et ventorum, pleraque nomina fluviorum et montium: Aprilis, Aquilo, Albis, Athos
- Feminina sunt pleraque nomina terrarum, insularum, urbium, ac plantarum: Aegyptus, Rhodos, pirus, abies
Talia genera cum genere verbi, quod est aut activum aut passivum, non sunt confundenda.