Grammatica Slovena
Grammatica Slovena est grammatica linguae Slovenae.
Numerus et personae
recensereIn nominibus et verbis, Slovenae numerandi rationes sunt singularis, pluralis, et dualis. Sola est Indoeuropaea lingua cum linguis Sorabicis quae usque ad hodie habet numerum dualem, qui late attestatus est in multis linguis Indoeuropaeis antiquioribus. Dualis monstratur in declinatione nominum, pronominum, et adiectivorum possessivorum. Etiam monstratur in coniugatione verborum.
Habet lingua Slovena easdem personas sicut lingua Latina. Prima persona qua "ego", secunda qua "tu", et tertia qua "ei" includuntur.
Nomina
recensere- samostalniki
- Ecce: Nomina Slovena, ut exempla declinationis morphologiaeque videas.
Genera
recensereNomina Slovena sunt trium generum, aut masculinum, aut femininum, aut neutrum.
Adiectiva
recensereAdiectiva Slovena possunt agere ut nomina substantiva.
Casus
recensereMaxima parte, lingua Slovena habet casus sicut lingua Latina. Non habet autem casum ablativum, sed proprietates ablativi locativam et instrumentalem dividit in proprios casus. Fere omnino caret casu vocativo, nisi ut monstretur a paucis antiquis nominibus, sicut božje (deus). Putatur etiam vocativum impetum fecisse in quasdas formas arbitrarias eligendas, sicut in vocativo plurali verbi fant (puer): nominativus pluralis vel fanti vel fantje, sed in vocativo semper fantje auditur. In nonnullis dialectis regionalibus, vocativus usque retinetur, sed in quam plurimis nominibus, vocativus casus omnino deest. Ergo nomina Slovena dividuntur in casus sex.
Dispar lingua Latina, omnes casus in lingua Slovena nisi nominativus possunt a praepositione postulari.
Appellant Sloveni casus lingua sua, et lingua Latina (nominativ, akusativ, etc.), sed mos est appellare casus numeris ordinalibus, ut subter in elenco ordinantur, ergo nominativus est prvi (primus), genitivus drugi (secundus), etc.
Nominativus
recensere- imenovalnik ← ime (nomen)
- kdo? kaj? - quis? quid?
Sicut in lingua Latina, verba in casu nominativa subiecta esse solent. Etiam, quia casus vocativus maxime deest, formae nominativae inaugent.
- Barcelona je odlična ekipa - Barcino P.S. est optimus manipulus
Genitivus
recensere- rodilnik ← roditi (pario, parire)
- koga? česa? - cuius?
Genitivi casus sicut in lingua Latina usus sunt partivus et possessivus, etsi possessivi solent strui adiectivis possessivis.
Dispar lingua Latina, obiecta verborum negativorum cadunt in casum genitivum. Hic usus est ramus usus partitivi, quo negatio ipsa habetur obiectum esse accusativa. Ergo sensus in sententia ne jem kruha est "non edo panem", sed grammatice legitur "nihil habeo panis".
- nič nimam denarja - non habeo pecuniam
- nisem ga videl - eum non vidi
- nikoli ne gledam filmov - numquam pelliculas specto
Sicut nonnulla verba Latina quae exstant tantum in media voce, e.g. "obliviscor" sunt, pauca verba reflexiva in lingua Slovena habent obiecta in casu genitivo.
- moja punca se boji pajkov - mea amica timet araneos
- se ne spomnijo mladosti - obliviscuntur adolescentiae
Post quaedam adiectiva, genitivus describit cui adiectivum referat. Usus hic est partitivus.
- kozarec je poln vina - poculum est plenum vini
- siti smo delanja - fessi sumus laborandi
Dativus
recensere- dajalnik ← dajati (do, dare)
- komu? čemu? - cui?
Sicut in lingua Latina, casus dativus obiecto indirecto habetur. Etiam postulatur ab una praepositione k et variatione phonologica h cum sensu ad hominem ire.
- bom dal knjigo bratu - dabo librum fratri
- grem k zdravniku - eo ad medicum
Accusativus
recensere- tožilnik ← tožiti (accuso, accusare)
- koga? kaj? - quem? quid?
Obiecta directa cadunt in casum accusativum.
- smo jedli ribo - edimus piscem
Spatia temporis, sicut in lingua Latina, quoque cadunt in accusativum.
- vsak dan pišem eno uro - cotidie scribo unam horam
Est etiam casus a paucis praepositionibus postulatus, praecipue, sicut in lingua Latina, a praepositionibus ad motus finem corpusve versum spectantibus.
- so hodili na zabavo - ierunt in convivium
Locativus
recensere- mestnik ← mesto (locus)
- o kom? o čem? - de quo?
Sicut in lingua Russica, ubi hic casus fortasse aptius appellatur предложный (praepositionalis), casus locativus in Lingua Slovena numquam adhibetur sine praepositione nec saepe ad locum spectat. Est unum verbum quod in casu locativo videtur viderique potest sine praepositione, id est doma (domi), locativus irregularis nominis dom (domus). Tantum si sit sententia emphatica, videretur v domu in lingua Slovena, sicut rare videtur "in domu/domo" in apud auctores Latinos.
- panteon je v Rimu - pantheon est Romae
- hodimo po cesti - ambulamus in via
Instrumentalis
recensere- orodnik ← orodje (instrumentum)
- s kom? s čim? - quocum?
Hic casus, sicut locativus, tantum cum praepositionibus adhibetur.
- z možem je prišla - cum viro ea advenit
- s kreditom ga je kupil - fide id emit
- stoli so pod mizo - sellae sunt sub mensa
Verba
recensere- glagoli
Verba Slovena coniugantur per 3 numeros et 3 personas. Sunt 4 tempora, quorum pluperfectum, praeteritum, et futurum periphrase cum verbo biti (esse) formantur, praesens autem synthese. Sunt 4 modi imperativus, indicativus, conditionalis, optativusque. Habent verba 5 participia et 2 nomina. Voces tres sunt activa, media, et passiva, etsi, sicut in lingua Latina, vox media potius appellatur "reflexiva".
Aspectus
recensere- glagolski vid
Sicut in omnibus linguis Slavicis, verba Slovena dupliciter venire solent. Ergo unum paris est aspectus imperfecti, alterum perfecti. Haec inter se differre possunt praefixorum, infixorum, mutationis vocalis internae, vel omnes tres. Maxima parte hoc est idem ac radices in lingua Latina. Ecce par pomivati/pomiti (lavare): tempora lavandi praesens, imperfectum, et futurum radice lava- formantur, sed perfectum, pluperfectum, et futurum perfectum radice lavav. In lingua Slovena, pomivati constat cum lava- et pomiti cum lavav-. Nonnumquam, et saepius quam in lingua Latina, radices duorum aspectuum non sunt cognatae, sicut verbum Latinum fero, ferre, tuli, latus. Exempla gratia delati/narediti (facere/fecisse).
Usus tamen harum radicum differt ab usu in lingua Latina, qua radices spectant ad tempus ipsum. In lingua Slovena, hae radices spectant ad actionem. Radices perfectae scilicent adhibetur ad actiones perfectas describendum, imperfectae immo ad processus describendos. Et verba perfecta et imperfecta possunt adhiberi in omnibus tribus temporibus.
Sunt nonnulla verba quae naturae causa tantum unum aspectum habent, sicut roditi "parire", quia solent semel tantumque semel fieri. Licet nonnumquam, sicut in lingua latina "pariebat", roditi habet imperfectum aspectum. Sicut in Aesopi fabula de muliere et gallina aurea: cotidie ovum pariebat aureum, quod Slovene converti possit vsak dan je zlato jajce rodila. Eadem forma verbi est in sententia olim ovum parta est aureum, Slovene enkrat je zlato jajce rodila. Adverbium tantum (vsak dan etsi duo verba valet ac unum adverbium) in sententia Slovena mutandum est.
Alia verba, sicut imeti "habere", saepe adhibentur in duobus aspectibus. Itaque imel je converti potest et habebat et habuit.
Bibliographia
recensere- Herrity, Peter. 2000. Slovene: A Comprehensive Grammar. Londinii: Routledge.
- Skaza, Jože. 2010. Slovenska slovnica. Aemonae (Ljubljana): Cankarjeva založba.
- Žagar, Franc. 2010. Slovenska slovnica za vsak dan. Celiae (Celje): Celjska Mohorjeva družba.
Anglica · Cambrica · Interlingua · Latina · Slovena