Gregorius Nazianzenus

archiepiscopus catholicus

Gregorius Nazianzenus vel Gregorius Theologus (natus in Cappadocia anno 329– obiit anno 390), Pater Ecclesiae, episcopus Nazianzi et breviter Patriarcha Constantinopolitanus fuit. Ut rhetor disertissimus Patrum Ecclesiae a multis notus est. Exercitus classice in philosophia eloquentiaque Hellenismum in Ecclesiam antiquam infudit atque exemplum Byzantinis theologis magistratibusque Ecclesiae constituit.

Pictura in recenti calce effecta saeculi 14

Gregorius theologiam Trinitatis inter et graecos et latinos theologos magne promovit, atque ut Theologus Trinitarius recordatus est. Multa ex operibus eius recentes theologos movere pergunt, maxime de coniunctione trium Personarum Trinitatis. Gregorius, et fratres eius Basilius Magnus et Gregorius Nyssenus, Patres Cappadoci appellantur.

Gregorius est sanctus in et Orientali et Occidentali Ecclesiisi. In Ecclesia Catholica Romana Doctor Ecclesiae appellatur; Ecclesiae Orthodoxae et Ecclesiae Catholicae Orientales eum ut unum Trium Santorum Hierarcharum cum Basilio Magno et Ioanne Chrysostomo venerantur.

Pater antecessor fuit in sede episcopali Nazianzena; ordinatus fuit presbyter a patre.

Sancti Gregorii homiliae theologicae, epistulae, et poemata notabilia sunt.

Dies festus

recensere

Festum Gregorii 2 Ianuarii in Occidentalibus Ecclesiis est et 9 Maii in Ecclesiis Episcopalibus. In orientlibus ecclesiis Gregorius duo festa habet: 25 Ianuarii solus habet, atque 30 Ianuarii festum Trium Sanctorum Hierarcharum est.

Bibliographia

recensere
  • Corpus Nazianzenum, Turnholti 1988 sq. (Corpus Christianorum, Series Graeca)
  • Repertorium Nazianzenum. Orationes, Textus Graecus, recensuit Iustinus Mossay, Paderbronnae 1981 sq.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium Nazianzenum spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Catholic Hierarchy
 
Sancti

Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!