Magnus Ducatus Lituaniae
Magnus Ducatus Lituaniae[1] (Polonice Wielkie Księstwo Litewskie, Ruthenice: Велїкое кнꙗзство Лїтовское, Руское, Жомойтское і їныхъ,[2] Lituanice Lietuvos Didžioji Kunigaikštystė[3]) fuit civitas sui iuris Europae orientalis, quae a saeculo tertio decimo usque ad annum 1791 duravit. A Lituanis, tribu Balthico condita, saeculo quinto decimo terras hodiernae Rutheniae Albae, Lettoniae, Lituaniae, ac partes Estoniae, Poloniae, Russiae, Ucrainae regnabat.
Locus: 54°41′0″N 25°17′0″E
Caput: Vilna
Gestio
Populus
Sermo publicus: lingua Polonica, lingua Ruthena, lingua Lithuanica, Latine, lingua Ruthenica Alba, Lingua Ruthenica antiqua
Moneta: Lithuanian long currency, Grossus, złoty
Commemoratio
Incolae Magni ducatús multitudinem linguarum, religionum, culturarum, morum habebant. Saepius Lingua Ruthenica antiqua in vita et in chartis cancellariis erat in usu.
Litterae Latinae, maxime postquam Ducatus cum Regno Poloniae est unitus, assidue inibi colebantur; inter doctos eius sunt Ioannes Lasitius, Solomon Rysinius, Nicolaus Hussovianus, Ioannes Andruszewicz, Michael Korycius et alii. Carmina epica Radivilias Ioannis Radvani et Carolomachia compositae sunt.
Societas, foedus, unitas cum Regno Poloniae
recensereAnno 1386 actu unitatis Krevensis domus ducum Lithuaniae cum domo regum Poloniae coniuncta est: Magnus Dux Lithuaniae Hedvigem Andegavenam, reginam Poloniae, duxit uxorem, ideoque rex factus est Poloniae nomine Władysław II Jagiełło. Simul decretum est ipsius, eiusdem familiae, magnae partis nobilitatis totiusque Lithuaniae, quae adhuc fuerat terra paganica, baptisma in ritu Ecclesiae Romanae, quod annis ab 1387 ad 1388 est exactum.
Unio Lublinensis
recensereAnno 1569 actu unionis Lublinensis ambo imperia coniuncta sunt in unum Regnum Poloniae Magnumque Ducatum Lithuaniae sive Rem Publicam Utriusque Nationis, quae vulgo Res Publica appellabatur.
Res Publica, quamvis una esset unoque regeretur a principe, ex duabus constabat partibus separatis:
- Corona, sive Regno Poloniae
- Lithuania, sive Magno Ducatu Lithuaniae
Utrique parti sui erant magistratus, sui exercitus, sui nummi, suus fiscus, sua lingua (Polonica in Corona, in Lithuania Ruthenica usque ad annum 1699, postea Polonica; Latina in ambabus usque ad annum 1795). Una et communia haec erant:
- rex, qui libere ab utraque natione electus coronabatur Cracoviae in regem Poloniae et simul Magnum Ducem Lithuaniae
- concilium generale, cui intererant 77 legati ex Corona, 50 ex Lithuania
- senatus, in quo erant 113 senatores ex Corona, 27 ex Lithuania
- res pertinentes ad rei publicae terras defendendas
- res exterae administrandae
Occasione unitatis Lublinensis Sigismundus II Augustus, rex Poloniae Magnusque Dux Lithuaniae, mandatum dedit, ut cederet Lithuania Coronae eis terris quae nostra aetate nuncupantur Ucraina (quod vocabulum significat 'terras finitimas'; hae enim erant u kraja, hoc est 'apud finem' sive 'prope finem' totius regni).
Magnum Ducatum Lithuaniae lex sustulit anno 1791 Varsoviae in Concilio Rei Publicae promulgata, quae dicitur Constitutio III Mai.
Magni Duces
recensere- Mindaugas (Mindaug, Mindog, Mindowg, Lituane Mindaugas) 1246–1254, ut rex a papa coronatus 1254–1258
- Vaesvilcus (seu Vaeselc(us) etc., nomen variis modis scribitur) 1254, 1258–1263
- Traniata (Treniata, hodie Lituanice Treniota) 1263–1264
- Svarnus (Švarn, Švarnas) 1264–1267
- Romanus (princeps Lituaniae) (Romanus Ruthenus) 1268 (1267)–1270
- Traedenes (hodie Lituanice Traidenis) 1270–1281 (1282)
- Narimont (hodie Lituanice Narimantas) 1281?
- Daumont (Daǔmont, Daumantas) 1281–1285
- Budikidus (seu Butigeid, hodie Lituanice Butigeidis) 1285–1291
- Pukuverus (Putuver, Pukuwer seu Butvid(us); Pukuveras - Butvydas) 1283 (1291)–1293
- Vitenes (hodie Lituanice Vytenis) 1293–1316
- Gedeminus (Gedimin, Gediminas) 1316–1344
- Iaunutus (Jaunut, Jewnut;hodie Lituanice Jaunutis) 1341–1345
- Olgerdus (Olgerd, hodie Lituanice Algirdas) 1345–1377
Unio personalis cum Regno Poloniae
recensere- Vladislaus II Iagiello (Jagallus, Jagaelus; hodie Lituanice Jogaila) 1377–1381, 1382–1392, rex Poloniae Władysław II Jagiełło ab anno 1386 ad 1434
- Kinstutus[4] (Kenstud, Kaestut etc.; Kęstutis) 1381–1382
- Skirgaelus (Skirgal, Skirgello, nomine christiano Ioannus; hodie Lituanice Skirgaila) 1386–1392
- Alexander Vitoldus Magnus (Vitold(us), Vitaud(us); Lituanice Vytautas / Vytautas Didysis) 1392–1430
- Swidrigelo (Svitrigal, Svitrigaelus, Svidrigello etc., hodie Lituanice Švitrigaila seu Švidrigaila) 1430–1432
- Sigismundus (notus etiam Lituano nomine Sigimont, hodie Lituanice Žygimantas) 1432–1440
Reges Poloniae
recensere- Vladislaus III Iagellonides (Varnensis) (Magnus Dux Lithuaniae titulo tantum, rex Poloniae Władysław III Warneńczyk 1434–1444)
- Casimirus IV Iagellonides 1440–1492 (rex Poloniae Kazimierz IV Jagiellończyk 1447–1492)
- Alexander Iagellonides (Lituanice Aleksandas Jogailaitis) 1492–1506 (rex Poloniae Aleksander Jagiellończyk 1501–1506)
- Sigismundus Senex (Lituanice Žygimantas Senasis) 1506–1548 (rex Poloniae Zygmunt I Stary 1507–1548)
- Sigismundus II Augustus (Lituanice Žygimantas Augustas) 1529–1572 (rex Poloniae Zygmunt II August 1530–1572; ad 1548 vivo patre "rex iunior" nuncupabatur)
Res Publica Utriusque Nationis (1569-1795)
recensere- Henricus Valesius 1573–1574 (rex Poloniae Henryk Walezy)
- Anna Iagiellonis 1575–1596 (regina Poloniae Anna Jagiellonka)
- Stephanus I Batory 1576–1586 (rex Poloniae Stefan Batory)
- Sigismundus III Vasa 1587–1632 (rex Poloniae Zygmunt III Waza)
- Vladislaus IV Vasa 1632–1648 (rex Poloniae Władysław IV Waza)
- Ioannes II Casimirus Vasa 1632–1668 (rex Poloniae Jan II Kazimierz)
- Michael Wiśniowiecki 1669–1673 (rex Poloniae Michał Korybut-Wiśniowiecki)
- Ioannes III Sobieski 1674–1696 (rex Poloniae Jan III Sobieski)
- Augustus II Validus 1697–1706 (rex Poloniae August II Mocny)
- Stanislaus I Leszczyński 1704–1709 (rex Poloniae Stanisław I Leszczyński)
- Augustus II Validus (iterum) 1709–1733 (rex Poloniae August II Mocny)
- Stanislaus I Leszczyński (iterum) 1733–1736 (rex Poloniae Stanisław I Leszczyński)
- Augustus III Saxo 1733–1763 (rex Poloniae August III Sas)
- Stanislaus II Augustus 1764–1795 (rex Poloniae Stanisław August Poniatowski)
Divisio administrativa
recensereMagnus Ducatus (Coronae exemplo) divisus erat in palatinatus qui rursus in castellanias dividebantur. Palatinatus Magni Ducatus fuerunt:
necnon alii.
Notae
recensere- ↑ Magnus Ducatus Lituaniae: L.I. Rudawski, L. Mizlerus, Historiarum Poloniae ab excessu Vladislai IV ad pacem Olivensem usque libri IX (Varsaviae et Lipsiae, 1755); vel Lithuaniae: Simon Grynaeus, Novus orbis regionum ac insularum veteribus incognitarum (Basileae: apud Io. Hervagium, 1532), lib. 2, p. 517, vel Magnus Ducatus Lithuaniae, νide tabulam anni 1778: "Magnus Ducatus Lithuaniae in suos palatinatus et castellanias divisa".
- ↑ Statutum Magni ducatús Lituaniae (1529), Pars 1., Art. 1.: "На первей преречоным прелатом, княжатом, паном, хоруговым, шляхтам и местом преречоных земель Великого князства Литовского, Руского, Жомойтского и иных дали есмо" (videas: Pervyi ili staryi Litovskii statut, in: Vremennik obshchestva istorii i drevnostei Rossiiskih, lib. 18, 1854, p. 2.
- ↑ Sc. Latine Magnus ducatus Lituanorum Russorum Samagitarum aliorumque.
- ↑ Codex diplomaticus Prussicus, cf. [1].
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Lithuaniam, Magnum Ducatum spectant. |
- Statuta Magni Ducatus LItuaniae ... a 1566 approbata (versio Latina ab Augustino Rotundo facta, manuscriptum)
- Encyclopaedia electronica Magnus Ducatus Lituaniae[nexus deficit] (Albaruthenice)
Czernihoviensis • Galiciensis et Volhyniensis • Iaroslaviensis • Kioviensis • Lituanicus • Moscuensis • Novogardiensis • Novogardiensis Inferior • Pereaslaviensis • Polotiensis • Pscoviensis • Resaniensis • Rostoviensis • Severiensis • Smolenscensis • Susdaliensis • Tmutaracanensis • Tueriensis • Turoviensis • Volodimiriensis