Meditrinalia erant festum Romanum, quod die 11 Octobris celebrabatur. Premendae uvae erat festum; Meditrinalibus primo mustum novum probabatur et musto vetere miscebatur. Varro haec a sacrificantibus tum dici refert:

Meditrinae imago a quibusdam putatur, Andesinae(fr) reperta

vetus novum vinum bibo, novo veteri morbo medeor[1].

Meditrinae Aesculapii filiae festum dedicatum esse dicitur, sed non sine dubio. Fasti Amiterni et Fasti fratrum Arvalium die 11 Octobris festum Iovis indicant; fortasse, sicut alterae feriae vindemiatorum, Vinalia Priora et Rustica, Iovi Meditrinalia dedicata sunt.

De Georgii Dumézil opinione

recensere

Georgius Dumézil fastorum Amiterni testimonio fretus festum diem Iovi sine dubio adsignabat et aestimabat vinum novum hic appellari primum sucum ex uvis expressum quem ne acerbus fieret ac melius servaretur fervefacere atque cum anni prioris vino cocto (defruto) miscere Romani solebant: nam Columella[2] et alii auctores de re rustica hoc defruto velut medicamine uti ad novum mustum sanandum praecipiebant. Itaque Dumézil nomen Meditrinalia e verbo medendo ducebat triplici suffixatione addita: -tro (nomina instrumentorum), -ina (nomina loci ubi opera quaedam dabatur), -alia (nomina festorum). Comparabat cum pistrina, tonstrina, ustrina e pinsendo, tondendo, urendo. E quo colligebat Meditrinalia ferias esse defruti aliorumque condimentorum in "meditrinis" novo musto additorum et deam Meditrinam ex eo postea inventam esse. An vini medicamina hominis quoque medicamina fuerint alia quaestio: tum quidem credidisse videntur vel credere simulasse.

  1. De lingua Latina VI 21. Cf. Fest. s.v.
  2. Rei Rusticae libri XII.21 ("Aliter, quemadmodum mustum infirmi generis ad vetustatem possit perduci"): Mustum quam dulcissimi saporis decoquetur ad tertias et decoctum, sicut supra dixi, defrutum vocatur; quod cum defrixit, transfertur in vasa et reponitur, ut post annum sit in usu. Potest tamen et post dies novem, quam refrixerit, adici in vinum, et melius est, si anno requieverit. . . Patimur autem, cum de lacu mustum sublatum est, biduo defervescere et purgari; tertio die defrutum adicimus etc. Cf Palladius XI.14.

Plura legere si cupis

recensere
 
Fasti Antiates Maiores: Meditrinalia mense octobri notantur (MEDI)

Nexus externi

recensere