Nicolaus (vulgo: Klaus) Schütz (natus Heidelbergae 17 Septembris 1926, mortuus die 29 Novembris 2012 Berolini) est vir publicus Germaniae et sodalis SPD.

Nicolaus Schütz cum Helimuto Schmidt anno 1976

Familia Schütz anno 1936 Berolinum migravit, ubi Schütz anno 1944 scholam finivit. Tum miles eruditus est et ultimis diebus Belli Orbis Terrarum II graviter sauciatus est. Brachio laevo debilitatus manebat. Anno 1946, Berolini linguae Theodiscae atque historiae studere coepit. Anno 1949/1950 in Universitate Harvardiana, et rebus politicis studebat. Anno 1951, adiutor in Universitate Berolini factus est.

Cursus honorum

recensere

Ante 1967

recensere

Schütz ab anno 1947 sodalis SPD fuit, annis 19551957 domus legatorum Berolini, annis 19581961 Dietae Foederalis legatus fuit. Eo anno legatus Berolini apud Rem publicam Foederalem Germaniae factus est, quem officium ad annum 1966 gessit. Eo anno Gulielmus Brandt administer rerum exterarum eum secretarium civitatis nominavit.

Magister civium regens Berolini

recensere

Anno 1967, cum Henricus Albertz (SPD) magister civium regens Berolini ab officio se recessit, Schütz 19 Octobris eius successor creatus est. Anno 1971, electione domus legatorem maioritatem absolutam SPD defendere potuit, sed anno 1975 CDU primo tempore factio fortissima creata est. Post controversias propter pecunias subtractas, Schütz anno 1977 ab officio decessit. Theodericus Stobbe 2 Maii successor eius creatus est.

Legatus Germaniae in Israele

recensere

Tum ab anno 1977 ad annum 1981 legatus Germaniae in Israele fuit.

Ultimi cursus anni

recensere

Annis 19811987 praefectus Undae Germanicae stationis emissoriae fuit, quae peregrinos de rebus Germanicis certriorem facit. Denique ad annum 1993 praefectus eius magistratus Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae erat, qui stationes emissorias custodiat. Ultimis annis Berolini habitabat.

 
Insigne Germaniae

Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Müller (2017) | Daniel Günther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)