PSR B1257+12 d
PSR B1257+12 d,[1] vel Phobetor,[2] est planeta extrasolaris distans 2300 annos luce mensos a Terra per constellationem Virginis, anno 1992 inventus, qui circum pulsar PSR B1257+12 movetur. Fuit, et c (Poltergeist), primus planeta extrasolaris detectus. Extremus planeta ex eius systemate planetario(d) putatur (post b et c), periodo orbitali circiter 98 dierum et semiaxe maiore 0.46 UA (simili orbitae Mercurii). Inventum est per mensurae periodi pulsationis rationem, quae quaerit num planeta quidam variationum pulsationibus pulsaris causa sit.
Mense Iulii anno 2014, Unio Astronomica Internationalis (UAI) NameExoWorlds consilium instituit ad nomina propria selectis exoplanetis et eorum stellis, per nominationem publicam et suffragium, danda. Mense Decembri 2015, UAI nuntiavit nomen pro planeta d vicisse Phobetoris.[2] Nomen vincens a Theatro Planetario Carnedii (Italia) submissum erat.
Secundum Metamorphoses Ovidii Phobetor est unus e milibus filiis Morphei (Somni), qui in somniis forma ferae apparet:
Phobetor est supertellus(d), i.e. planeta qui radium et massam maiorem quam Terram habet, sed minorem quam Uranus et Neptunus. Nam massam habet quadruduplae Telluris (3.9 M⊕), et verisimilem radium, secundum massam notam, trium dimidiarum radii Telluris (1.5 R⊕). Aequilibrii(d) est temperatura planetae 169 K (−104 °C).[3]
Nexus interni
Nexus externi
recensereVide Metamorphoses (Ovidius) apud Vicifontem. |
Notae
recensere- ↑ In principio, cum nomina systematica ad planetas designandas dum abessent, planeta PSR B1257+12 C recensebatur.
- ↑ 2.0 2.1 Final Results of NameExoWorlds Public Vote Released. . Unio Astronomica Internationalis. 15 Decembri 2015
- ↑ Extrasolar Visions - PSR 1257+12 C.