Pechinum (-i, n.),[1] Sinice 北京 Běijīng, capitalis rei publicae popularis Sinarum urbs, inter frequentissimas orbis terrarum enumeratur. Incolae 19 612 368 anno 2010 numerati sunt. Haec metropolis, media planitie Serica septentrionali sita, administratur municipalitas directe moderata sub administratione civitatis, cum quattuordecim districtibus urbanis suburbanisque et duobus comitatibus rusticis. A provincia Hebei atque a municipalitate vicina Tianjin, ad meridio-orientem iacente, cingitur.[2] Olympia aestiva Pechini anno 2008 et Olympia hiemalia anno 2022 acta sunt.

Wikidata Pechinum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Res publica popularis Sinarum
Locus: 39°54′15″N 116°24′27″E
Numerus incolarum: 19 612 368, 21 705 000, 21 710 000, 15 380 000, 21 893 095
Zona horaria: UTC+8
http://english.beijing.gov.cn/, http://www.beijing.gov.cn/gate/big5/www.beijing.gov.cn/index.html, http://french.beijing.gov.cn/, http://korean.beijing.gov.cn/, http://japanese.beijing.gov.cn/, http://german.beijing.gov.cn/, http://spanish.beijing.gov.cn/, http://russian.beijing.gov.cn/, http://arabic.beijing.gov.cn/ Situs interretialis
Nomen officiale: 北京市

Gestio

Praefectus: Yin Yong
Consilium: Beijing Municipal People's Congress
Procuratio superior: Res publica popularis Sinarum

Geographia

Superficies: 16 410.54 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Dongcheng District, Xicheng District, Chaoyang District, Fengtai District, Shijingshan District, Haidian District, Mentougou District, Fangshan District, Tongzhou District, Shunyi District, Changping District, Daxing District, Huairou District, Pinggu District, Miyun District, Yanqing District
Territoria finitima: Hebei, Tiencinum, Langfang, Baoding, Zhangjiakou, Chengde

Tabula aut despectus

Pechinum: situs
Pechinum: situs
 
Tabula Italica (anno 1682 edita) nomina Peking et Xuntieu urbi adhibet.

Nomen Sinense hodiernum 北京 sive translitteratione pinyin Běijīng, anno 1403 datum, significat "caput septentrionale" ut haec urbs a Nanchino (南京 Nánjīng "caput meridianum") distinguetur. Id nomen Latine "Pechinum"[3][4] seu "Pekinum"[5][6] reddi solet, Anglice olim Peking et Francogallice Pékin iuxta pronuntiatum Cantonensem mercatoribus Europaeis notum. Nomen mediaevale Cambaluc, apud Marcum Paulum Venetum repertum, e verbis Mongolicis derivatur khan + balik scilicet "urbs regis": hic enim anno 1264 rex Cobila urbem aedificari iussit ubi hodie Pechinum floret, sed nomen proprium huius urbis, anno 1271 datum, fuit 大都 Dàdū, scilicet "capitale magnum". Latine interdum "Xuntienum" legitur e nomine 順天 Shùntiān anno 1403 dato.[7]

Historia

recensere
 
Tabula geographica Pecini vias et aquas urbanas monstrat (1914).
 
Despectus in Pechinum a satellite Landsat 5 die 8 Augusti 2010 factus.

Homines situm Pecini a primo millennio a.C.n. iam habitabant; urbs autem saeculo 13 p.C.n. rite condita est.

Commeatus

recensere
 
Museum Zhoukoudian in suburbio Pecinensi, a UNESCO in tabulas situum hereditatis mundi refertur.

Ab aliis civitatibus, sed etiam ab urbibus Sericis fere omnibus, Pecinum per aëroplana attingitur quae ad aëroportum capitalem descendunt, a media urbe fere 32 chiliometra ad boream et orientem versus distantem. Ab urbibus multis Asiaticis, Europaeis, Americanis, Pacificis capitalibus atque ab aliis urbibus Asiae Orientalis maioribus, Pecinum volatu directo attingitur. Hic aëroportus mundi omnis secundus est quo ad frequentationem volatuum pertinet.

Tramina ferriviaria ab omnibus Sericae regionibus crebriter Pecinum petunt viis ferreis normalibus octo, quae a Sciamhaevo, Quancheo, Heilongjiang, Baotou, Tongliao, Yuanping, Chengde, Hongcongo oriuntur. Tramina internationalia Hanoi Vietnamiae et Pyeongyang Coreae Septentrionalis atque per ferriviam transsibericam per Ulanbatoriam Mongoliae Moscuam usque Russiae attingunt. Sunt etiam viae ferreae tres traminibus rapidissimis usitatae quae stationem meridianam petunt, a Tianjin anno 2008 incepta, a Sciamhaevo anno 2011, a Quancheo anno 2012.

Intra urbem atque in pagos suburbanos homines circiter 8 000 000 (anno 2015) quotidie ferrivia metropolitana subterranea utebantur, cuius tramina lineis undeviginti, ferriviis ad 700 chm extendentibus, stationes 319 crebriter frequentant. Laophoriis 28 343 quotidie utebantur homines 13 390 000 anno 2011.

 
Vivarium Beihai est amplus hortus imperialis, qui medio Pechino situm est.

Urbi Pechino clima est continentale humidum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestate sub hippalo Asiae orientalis satis humida, autumno et hieme siccioribus, hieme etiam ventosa et frigida propter anticyclonem Sibericum, vere tempestatibus harenosis e deserto Gobiensi ortis obsessa; temperatura aëris minima mense Ianuario −8.4° atque mense Iulio 22°, maxima inter 2° et 31°, sed minima extrema usque hodie nota −27.4 °C (−17.3 °F) on 22 February 1966, maxima extrema 41.9 °C (107.4 °F) on 24 July 1999; pluviis mensibus Decembri et Ianuario ad 3 mm tantum, mense Iulio 185 mm, anno toto ad 572 mm tantum elevatis; diebus pluviosis mensibus Decembri, Ianuario, Februario 3, mense Iulio 14, per annum totum fere 71 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 44 centesimas et 77 centesimas reperta, horis solis fulgentis mense Decembri 181, mense Maio 283, per annum totum 2 671 relatis.[8]

  1. De orthographia nominis Latini vide rubricam "Nomen". Cf. disputationem nostram
  2. "Basic Information". Beijing Municipal Bureau of Statistics .
  3. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~.
  4. Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 690.
  5. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  6. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.
  7. "Xuntienum: Xuntien ou Pékin, ville capitale de la Chine" (p. 108 apud Google Books)
  8. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis.

Bibliographia

recensere
Opera antiquiora
  • Guide for Tourists to Peking and Its Environs. Tientsin: Tientsin Press, 1897 Textus apud archive.org
  • "Peking" in N. B. Dennys, The Treaty Ports of China and Japan (Londinii: Trübner, 1867) p. 490 ff. Textus
  • "Peking" in Carl Crow, The travelers' handbook for China. 3a ed. (Novi Eboraci: Dodd, Mead, 1921) p. 199 ff. Textus
Opera recentiora

Nexus interni

 
Pagoda Templi Tianning, per Domum Liao ante annum 1120 aedificati.
 
Urbs Prohibita medio Pechino sita.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Pechinum spectant.
Provinciae Sericae
Res publica popularis Sinarum: provinciae

Anhui · Fujian · Gansu · Guangdong · Guizhou · Hainan · Hebei · Heilongjiang · Henan · Hubei · Hunan · Jiangsu · Jiangxi · Jilin · Liaoning · Qinghai · Shandong · Shǎnxī · Shānxī · Sichuan · Yunnan · Zhejiang

regiones autonomae

Guangxi · Neimenggu (Mongolia Citerior) · Ningxia · Xinjiang · Xizang (Tibetum)

urbes quae et provinciae

Beijing · Chongqing · Shanghai · Tianjin

regiones speciales

Aomen (Macaum) · Xianggang (Hongcongum)

Res publica Sinarum:

Taiwan (Formosa)

Sinarum urbes milies milium incolarum

Anqiu • Anshan • Baoji • Baotou • Bazhong • Beiliu • Bijie • Bozhou • Changchun • Changde • Changshu • Changxa • Changzhou • Chaozhou • Chifeng • Chingtum • Chungkina • Cinanum • Cixi • Daqing • Datong • Dengzhou • Dingzhou • Dongguan • Dongtai • Ezhou • Fengcheng • Focheum • Foshan • Fuqing • Fushun • Fuyang • Fuzhou • Ganzhou • Gaozhou • Gongzhuling • Guang'an • Guigang • Guilin • Guiping • Haicheng • Haikou • Haimen • Hancheum • Hanchuan • Handan • Harbinia • Hefei • Hongcongum • Hohhotum • Huaibei • Huainan • Huai'an • Huangshi • Huazhou • Hohhotum • Huizhou • Huludao • Huzhou • Jiangmen • Jiangyin • Jianyang • Jilin • Jimo • Jingzhou • Jining • Jinjiang • Jinzhou • Iunnania (Kunming) • Kaohsiung* • Laiwu • Lanzhou • Leiyang • Leizhou • Leshan • Lianjiang • Lianyuan • Liling • Linhai • Linyi • Liuyang • Lufeng • Luoding • Luohe • Loyanga • Luzhou • Lu'an • Macheng • Maoming • Mianyang • Mukdenum (Shenyang) • Nanchinum • Nanchong • Nancianum • Nanninga • Nantong • Nanyanga • Nan'an • Neijiang • Ningbo • Pechinum • Pingdu • Pizhou • Puning • Putian • Qidong • Qingdao • Qingyuan • Qiqihar • Quancheum • Queiyanga • Rizhao • Rongcheng • Rugao • Rui'an • Sciamhaevum • Shangqiu • Shantou • Shaoxing • Shenzhen • Shijiazhuang • Shouguang • Siganum • Siucheum • Sucheum • Suining • Suqian • Suzhou Anhuiensis • Taichung • Tainan • Taipeia* • Taipeia Nova* • Taixing • Taiyuenum • Taizhou • Tai'an • Tangshan • Tengzhou • Tianmen • Tianshui • Tiencinum • Ultima Sinarum (Dalian) • Ürümqi • Wafangdian • Weifang • Wenling • Wenzhou • Wuchuan • Wuhan • Wuhu • Wuxi • Xiamen • Xiangcheng • Xiangyang • Xiantao • Xianyang • Xinghua • Xingning • Xintai • Xinyang • Xinyi • Xinyu • Xuanwei • Ya'an • Yancheng • Yangchun • Yangzhou • Yantai • Yibin • Yichang • Yingde • Yiyang • Yongcheng • Yongzhou • Yueqing • Yunfu • Yushu • Yuzhou • Zaoyang • Zaozhuang • Zhanjiang • Zhengzhou • Zhenjiang • Zhongshan • Zhongxiang • Zhucheng • Zhuhai • Zhuji • Zibo • Zigong • Zoucheng

Urbes Asiae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAbu Dhabi • Ancyra • Aşgabat • Astana • Bacua • Cuala Lumpuria • Bagdatum • Bancocum • Bandar Seri Begawan • Berytus • Cabura • Catmandum • Cuvaitum • Dacca • Damascus • Dellium Novum • Dili • Doha • Dušanbe • Erivanum • Hanoi • Hierosolyma • Islamabada • Jakarta • Leucosia • Malé • Manama • Manila • Mascatum • Naypyidaw • Pechinum • Philadelphia • Phnom Penh • Pisphecum • Pyeongyang • Riadum • Sanaa • Seulum • Singapura • Sri Jayawardenapura Kotte • Taipeia • Taskentum • Teheranum • Thimphu • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Vientiana
Sub civitatum nominibus annexaeAegyptus • Afgania • Arabia Saudiana • Armenia • Atropatene • Baharina • Bangladesa • Birmania • Bruneium • Butania • Cambosia • Chirgisia • res publica Coreana • res publica popularis democratica Coreana • Cuvaitum • Cyprus • Georgia • Iaponia • Iemenia • India • Indonesia • Iordania • Iracum • Irania • Israël • Kazachstania • Laotia • Libanus • Malaesia • insulae Maldivae • Mongolia • Nepalia • Omania • Pakistania • Philippinae • Emiratus Arabici Coniuncti • Quataria • Russia • res publica popularis Sinarum • res publica Sinarum • Singapura • Syria • Tadzikistania • Taprobane • Thailandia • Timoria Orientalis • Turcia • Turcomannia • Uzbecia • Vietnamia