Terminus post quem
Terminus post quem (TPQ) et terminus ante quem (TAQ) sunt locutiones propriae archaeologiae, quae nominant tempus relativum cuiusdam rei archaeologicae, et fundamentum faciunt chronologiae relativae.
- Terminus post quem indicat illam rem, cuius tempus notum est, et hoc tempus est antiquissimum possibile in strato. Ita ob leges stratigraphiae, omnes res in strato ipso fuerunt post tempus res notae. E.g. in strato quodam invenitur nummus anni 500, ergo omnes res in strato fuerunt aut anno 500 aut postea.
- Terminus ante quem similiter indicat limitem recentissimum in quodam strato, et ob leges stratigraphiae, omnes res in strato necessarie fuerunt anterioris temporis res.