Titus Fulvius Macrianus
Titus Fulvius Macrianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 261) fuit pater duorum usurpatorum Romanorum tertio saeculo. De eius patria nihil novimus. Valeriano Augusto regnante a rationibus Augusti in Aegypto fuit, tum, cum Valerianus contra Persos profectus est, procurator arcae et praepositus annonae in expeditione Persicae. Valeriano a Sapore I rege Persarum capto a Ballista praefecto praetorio Valeriani Augustus propositus est. Sed propter aetatem et valetudinem negavit. Itaque (ante 17 Septembris) filii eius - Titus Fulvius Macrianus Iunior et Titus Iunius Fulvius Quietus, tribuni militum Augusti proclamati sunt. Cum Macrianus Iunior cum patre in occidentem profectus sit, Quietus in oriente mansit. Autumno anni 261 ab Aureolo duce militum Gallieni in Illyrico victi et necati sunt.