Volfgangus Thierse
Volfgangus (Theod.: Wolfgang) Thierse (natus 22 Octobris 1943 Vratislaviae) vir publicus Germaniae et sodalis SPD est.
Iuventus et Munus
recenserePater eius iurisconsultus erat. Anno 1945 familia e Vratislavia expulsus est, in oppido Eisfeld in Thuringia vivit. Thierse, postquam maturitatem Hilpertohusae adeptus est, tirocinium typographi fecit et annis 1964 - 1968 Berolini culturae et litteris Theodiscis studebat. Deinde ea in universitate adlatus scientificus fuit. Anno 1975/1976 administer publicus in administerio culturae RDG operam deditt. Tum minister dimissus est, quod contra Wolfgangum Biermann poetam expulsum intercederet. Annis 1977 - 1990 pro Academiae Scientiarum RDG laboravit.
Cursus honorum
recensereThierse inter eversionem rerum RDG Ianuario 1990 sodalis SPD factus est et 18 Martii legatus Camerae Popularis liberae electae RDG electus est. A mense Iunio praeses SPD in RDG fuit. 3 Octobris cum 144 aliis legatis Camerae Popularis post Germaniam reconciliatam legatus Dietae Foederalis Germaniae factus est et ad hunc diem iterum iterumque electus est. Annis 1990 - 1998 praeses vicarius legatorum SPD fuit, deinde praeses Dietae Foederalis electus est, quem honorem ad annum 2005 tulit. Annis 2005 - 2013 praeses vicarius parlamenti erat. Praeterea annis 1990 - 2005 praeses vicarius factionis SPD fuit. Anno 2013 noniam candidatus parlamenti Germanici erat[1].
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Volgangum Thierse spectant. |