Jump to content

Quantum redactiones paginae "Ventus solaris" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m r2.6.4) (automaton addit: zh-yue:太陽風
m r2.7.1) (automaton addit: is:Sólvindur
Linea 54: Linea 54:
[[id:Angin matahari]]
[[id:Angin matahari]]
[[io:Sunala vento]]
[[io:Sunala vento]]
[[is:Sólvindur]]
[[it:Vento solare]]
[[it:Vento solare]]
[[ja:太陽風]]
[[ja:太陽風]]

Emendatio ex 23:14, 22 Octobris 2011

Ventus solaris est fluxus particularum in iontes conversarum quae ab astro ut Sole in spatium cosmicum fluunt.

Compositio

Ventus solaris praecipue ex protonibus electronibusque et nucleis atomi helii (particulae alpha) consistit. Solum parvae aliorum nucleorum atomi et atomorum electronice neutrorum vento solari sunt.
Hi venti ex spatiis exterioribus solis veniunt. In partibus inferioribus Solis copia relativa variarum atomorum post partum huius stellae mutata est (et nunc mutatur) fusione nucleari, sed partes exteriores Solis cum inferioribus non miscentur. Ob eam rem ibi compositio materiae Solis illi nebulae primordiae aequalis est (73% hydrogenii, 25% helii). Investigatio igitur venti solaris etiam magni momenti est ut sciamus plus de compositione chemica et copiis relativis isotoporum variorum elementorum illius nebulae vel nubis.

Prope Terram, velocitas venti solaris ab 200 km/s ad 889 km/s variat, mediocriter 450 km/s. Circiter 800 kg/s materiae a Sole perdita est in vento solari.

Quia ventus solaris plasma est, cum eo campum magneticum solis fert. Usque ad distantiam circiter 160 000 000 km rotatio solis ventum solaris in formam helicis verrit trahendo lineas campi magnetici, sed post hanc distantiam ventus solaris sine impulsione solari addita exit. Effusiones energeticae insolite venti solaris propter flammas solares et alias tempestates solares possunt subicere sideralia instrumenta exploratoria et satellites artificiosos ad dosim fortem radiationis. Particulae venti solaris, quae in campo magnetico Terrae decepta sunt, colliguntur in zonis Van Allen et eaedem auroras borealem australemque possunt efficere, cum aëra terrae prope polos impingunt. Alii planetae campis magneticis similibus campo Terrae ornati etiam auroras proprias habent.

Olim vapor solis ut vis similis vento solari imputus erat efficiens principalem orbem planetarum. Secundum Plinium Maiorem:

Percussae in qua diximus parte et triangulo solis radio inhibentur rectum agere cursum et ignea vi levantur in sublime. Hoc non protinus intellegi potest visu nostro, ideoque existimantur stare, unde et nomen accepit statio. progreditur deinde eiusdem radii violentia et retroire cogit vapore percussas.Naturalis Historia

Nunc cognovimus vim gravitatis orbitas planetarum regere, sed ventus solaris ut propulsus propositus est pro velo magnetico et methodis similibus propulsus.

Ventus solaris bullam exprimit in medio interstellari, i.e., in chao rarefacto hydrogenii heliique qui galaxiam permeat. Locus ubi non iam potest vis venti solaris medium interstellare reprimere heliopausa vocatur, qui etiam finis systematis solaris esse putatur. Distantia ad heliopausam incerta est; fortasse late variat, dependens ex velocitate venti solaris et densitate medii interstellaris, sed novimus eam longe ultra orbitam Plutonis esse.

Historia investigationis

Esse ventum solarem siderale instrumentum exploratorium sovieticum Luna 1 anno 1959 et Mariner 2 (America) anno 1962 (per transitum ad planetam Venerem) experimento confirmaverunt. Vela in superficie lunae metata sunt copias isotoporum helii, nei et argi. Sideralia instrumenta speculatoria Pioneer 10/11, Voyager 1/2 et missio Ulysses ventum solarem extra orbitam Terrae investigaverunt. Helios 1/2 et missiones Mariner et Pioneer ad Venerem et Vega russica facta de eo intra orbitam planetae nostri suppeditaverunt. IMP 1-8, AIMP 1/2, ACE, ISEE 1-3 sideraleque observatorium solare SOHO ventum illum circum Terram scrutata sunt. Missio Ulysses etiam res de vento solari extra planitiem eclipticam suppeditavit. Missio, ut referantur exempla Genesis, revenit in Terram anno 2004, sed rediens in aëra Terrae afflicta est per ruinam cum umbella descensoria non patesceret.