Actaeus
Actaeus (Graece Ἀκταῖος) fuit, secundum unam narrationem,[1] primus rex Atticae, cuius filia Aglauros Cecropi nupsit et Aglauron Hersen Pandroson filias ac Erysichthonem filium genuit.[2] Secundum alteram narrationem Cecrops primo in Attica regnavit, et Actaeus tantummodo Aglauri patris partes egit.[3] Praeterea Athmonienses (incolae Athenarum demi, qui Athmonon appellabatur) Porphyriona multo ante Actaeum regnasse dicebant.[4] Sunt quidem qui de veritate Actaei regis omnino dubitent, nam secundum Philochorum rerum scriptorem[5] Attica vastata erat diluvio usque ad Cecropis regnum. At iam habitationes neolithicas late effusas attestantur indicia archaeologica.[6]
Attica antiquitus Acta (Ἀκτή) appellata est,[7] unde Actaeus (Ἀκταῖος) 'vir litoralis' derivatum est.[8]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pausanias, Graeciae descriptio 1.2.6.
- ↑ Paus. 1.2.6 & 1.14.7.
- ↑ Pseudo-Apollodori Bibliotheca 3.14.2 (ubi praeterea pro Aglauro transpositis liquidis Agraulos scribitur). Hard 2004: 365.
- ↑ Pausanias, Graeciae descriptio 1.14.7.
- ↑ Apud Eusebium (Praeparatio evangelica 10.10).
- ↑ Kakavogianni & al. 2016.
- ↑ Praeter Philochorum Ἀκτή apud Strabonem (Geogr. 9.1.3) invenitur, qui etiam Acticam (Ἀκτικήν) citat ut antecessorem opinabilem Atticae.
- ↑ Hard 2004: 365 "coast-man".
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Gaster, Theodor H. (1969) Myth, Legend, and Custom in the Old Testament. Harper & Row.
- Hard, Robin (2004) The Routledge Handbook of Greek Mythology: Based on H.J. Rose's Handbook of Greek Mythology. Routledge.
- Kakavogianni, Olga; Tselepi, Elena; Dimitriou, Kleio; Katsavou, Christina & Douni, Kerasia (2016) The Neolithic and Early Bronze Age settlement in Merenta, Attica, in its regional context. Cap. 23 apud Tsirtsoni (2016).
- Toepffer, Johannes (1893) Aktaios 1. RE I:1.1212.
- Tsirtsoni, Zoï (2016) The human face of radiocarbon. Reassessing Chronology in prehistoric Greece and Bulgaria, 5000-3000 cal BC. (Travaux de la Maison de l’Orient et de la Méditerranée, 69). MOM Éditions.