Jump to content

Altona

E Vicipaedia
Ubi regio Altona in Hamburgo sita est
Altonae municipium

Altona est praesens urbis Hamburgi regio, unus ex septem circulis urbanis. Huic regioni circiter 260 171 incolarum (anno 2009) sunt.

Altona e quattuordecim vicis constituitur, videlicet urbe Altona veteri, Altona septentrionali, Bahrenfeld, Blankenese, Groß Flottbek, Iserbrook, Lurup, Nienstedten, Osdorf, Othmarschen, Ottensen, Rissen, Sternschanze, Sülldorf.

Circa 1535 Altona vicus piscatorum condita est. Ab anno 1647 ad Daniam pertinuit. Die 23 Augusti 1664 Fridericus III rex Daniae Altonae ius urbis dedit. Anno 1867 Borussia Slesvicum-Holsatiam suscepit. Ab anno 1937 pars civitatis, ab anno 1938 urbis Hamburgi est.

Homines praeclari Altonae oriundi

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Altonam spectant (Altona, Bezirk Altona).
  • De Altona apud situm municipii (Theodisce)