Jump to content

Ananas comosus

E Vicipaedia
Ananas comosus

Classis : Liliopsida 
Ordo : Poales 
Familia : Bromeliaceae 
Subfamilia : Bromelioideae 
Genus : Ananas 
Species : A. comosus 
Ananas comosus 
(L.) Merr.  
Synonyma
Ananas sativus

Ananas comosus est tropica planta florens, fructum dulcem interiore flavo producens, endemica in Brasilia et Paraguaia.

Binomen ab Elmer Drew Merrill anno 1917 statutum est post Carolum Linnaeum, qui Bromelia comosa anno 1754 scripserat iuxta descriptionem et imaginem Georgii Everhardi Rumphii, a quo species anassa domestica Latine appellata est.

Ananas a Gundisalvo de Oviedo medio saeculo XVI pictus et descriptus. Manuscriptum apud bibliothecam Huntingtonianam servatum

Ioannes Lerius in Brasilia anno 1556 plantam "quae fructum Ananas edit" observavit et descripsit, "forma iri similis, foliis incurvatis, in ambitu divisis, ad aloë accedentibus eiusdem cum carduo maiore formae, pomum vero melonis mediocris est crassitudine, nucisque pineae forma, in nullam reclinatum partem ad cinarae nostrae modum crescit. Caeterum Ananas illa cum ad iustum pervenerunt maturitatem, colore sunt aureo coeruleum imitante, odorem Idei rubi fructus edit ... sapore adeo dulci ut a nullis salgamis nostris superentur."[1]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiquiores
Georgius Everhardus Rumphius, Herbarium Amboinense vol. 5 (1747) tab. 81
Ananas in opere Michaelis Stephanie Descourtilz, Flore médicale des Antilles fasc. 1 (1821) tab. 36 depictus
Eruditio
  • Charles R. Clement, Michelly de Cristo-Araújo, Geo Coppens d’Eeckenbrugge, Alessandro Alves Pereira, Doriane Picanço-Rodrigues, "Origin and Domestication of Native Amazonian Crops" in Diversity vol. 2 (2010) pp. 72-106
  • J. L. Collins, "Pineapples in Ancient America" in Scientific Monthly vol. 67 (1948) pp. 372-377 JSTOR
  • Sophie D. Coe, America's First Cuisines (Austinopoli: University of Texas Press, 1994) pp. 41-44, 165
  • "Pineapple: Ananas comosus" in Julia F. Morton, Fruits of warm climates (Miamiae, 1987) pp. 18–28
  • Olavus Stickman cum Carolo Linnaeo, Herbarium Amboinense (1754) p. 21

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • "Ananas comosus" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ananas comosum spectant.
Vide "Ananas comosum" apud Vicispecies.