Anapa
Locus: 44°53′40″N 37°19′0″E
Numerus incolarum: 82 695
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Анапа
Gestio
Procuratio superior: Anapa Urban Okrug
Geographia
Anapa[1] (Russice Анапа) est urbs in territorio Crasnodariano Foederationis Russicae, in litore orientali Ponti Euxini sita. Nota est ut locus recreationis (praesertim infantium). Circa 76 milia incolarum habet. Urbi sunt portus, aeroportus et statio ferriviarum, instituta educationis, musaea atque nonnulla monumenta historica architecturae.
Historia urbis
[recensere | fontem recensere]Loco hodiernae Anapae in antiquitate initio erat urbs gentis Sindorum, et dein colonia Graecorum nomine Gorgippia (Graece Γοργιππία, pars regni Bosporani fuit, a saeculo quarto a.C.n. ad saeculum tertium exsistebat). Saeculo quattuordecimo ibi erat colonia Genuae nomine Mapa, quam Imperium Ottomanicum anno 1475 occupavit. Annis 1781–1782 castellum Ottomanicum in oppido illo constructa est. Anno 1829, post bellum inter Imperia Russicum et Ottomanicum, Anapa adiuncta est ad Russiam. Ab anno 1846 urbs, et ab anno 1866 locus recreationis est.
Nota
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Баклыков Л. И. История курорта Анапа. Crasnodariae, 2002.
- Константинов В. А. Анапа: путешествие в прошлое. Anapae, 2009.
- Кругликова И. Т. Синдская гавань. Горгиппия. Анапа. Moscuae, 1978.
- Янишогло Ф. Е. Анапа от военной крепости до российского курорта. Anapae, 2003.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Anapam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 44°53′40″N 37°19′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Большая российская энциклопедия |