Christophorus Columbus
Obitus: 20 Maii 1506; Valdoletum
Patria: Respublica Genuensis
Nomen nativum: Christophorus Columbus
Familia
Coniunx: Filipa Moniz Perestrelo
Proles: Ferdinandus Columbus, Diego Columbus
Familia: Columbus Family
Memoria
Christophorus Columbus Ligur[1] (natus ut videtur Genuae inter dies 25 Augusti et 31 Octobris 1451; mortuus Valdoleti 20 Maii 1506) fuit explorator et navigator Italicus, qui quattuor navigationes trans Oceanum Atlanticum complevit. Eius expeditiones, a Regibus Catholicis Hispaniae, Ferdinando II rege Aragoniae et Isabella I regina Castellae, mandatae, prima fuerunt congressio Europaea cum hominibus Maris Caribici, Americae Mediae, et Americae Australis. Quae vicissim explorationem et colonizationem Europaeam Americarum coepit.
A certa epistola Pauli Toscanelli anni 1474 Columbo persuasum est, ut iter marinum occidentale ad Indiam brevius esset; Imago mundi, Petri de Alliarco liber, quem Columbus in epistola ad Ferdinandum et Isabellam citat, item diametrum Telluris haude recte aestimat, et hanc viam brevissimam monet. Ioannem II Lusitaniae regem Columbus primum ad expeditionem talem naves dare rogaverat, sed nihil obtinuit. Etiam Ferdinandus et Isabella diu dubitabant, et solum auxilio Martíni Pinzón Columbus naves expedivit.
Quattuor expeditiones ad "Indiam" Columbus duxit:
- primam a 3 Augusti 1492 ad 15 Martii 1493;
- secundam a 25 Septembris 1493 ad 11 Iunii 1496;
- tertiam a 30 Maii 1498 ad 25 Novembris 1500;
- quartam a 9 Maii 1502 ad 7 Novembris 1504.
Tres naves in prima navigatione Columbus habuit: caraccam Sanctam Mariam, quam ipse ducebat; et duas carabellas: Pintam, navem Martini Pinzon; quam Pinzon et regebat, et Niñam, quam Vincentius Pinzón, Martini frater, duxit. E Palos de la Frontera portu Hispanico 3 Augusti 1492 Columbus et fratres Pinzon profecti sunt, et Septembri mense mare Sargassum invenerunt; die 12 Octobris terram viderunt, et die 13 Octobris ad insulam appulerunt, quam Columbus Sanctum Salvatorem nuncupavit (indigenae, ut Columbus ait, eam Guanahani appellabant; incertum est, fueritne haec insula Sanctus Salvator Bahamensis hodiernus vel insula alia). Die 28 Octobris ad Cubam appulerunt, quam Ioannam (nomine filiae Ferdinandi et Isabellae) Columbus nominabat, et die 12 Decembris ad Hispaniolam reverterunt.
Filius eius natu minor e Beatrice Enríquez de Arana genitus, nomine Ferdinandus, bibliophilus, vitam patris scripsit. Quae vita post mortem auctoris ab Alphonso Ulloa Italiane versa anno 1571 titulo Historie edita est. Ubertini Carrarae Columbus carmen epicum res a Columbo gestas describit.
Transmissio animalium domesticatorum frugumque et aliorum biotorum, tam utilium quam nefastorum, ad Americam ab Eurasia et Africa atque in has continentes ab America (quae permutatio ab exploratione Columbi coepit) "permutatio Columbiana" appellari licet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Christophorus Columbus": sic fontes Latini plurimi. "Christophorus quidam Colonus vir ligur": Petrus Martyr ab Angleria, Opus epistolarum lib. 6 no. 131 (editionis 1530 f. 31v)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fontes antiquiores
- 1493 : Christophorus Columbus, Ephemeris primae navigationis a Bartholomaeo Casao rescripta de manuscripto; series imaginum; in Martin Fernandez de Navarrete, ed., Colección de los viages y descubrimientos vol. 1 (2a ed. Matriti, 1858) pp. 153-313; textus interretialis; alius
- 1493 : Christophorus Columbus, Epistola Hispanice scripta. Barcelona: Johann Rosenbach, 1493 (editio fac-simile cum versione Anglica: The Spanish Letter of Columbus [Londinii: Bernard Quaritch, 1893] (Textus apud Google Books))
- 1493 : Christophorus Columbus, "Epistola de insulis nuper inventis": versio Latina eodem anno plurimis editionibus divulgata; editio Basiliensis; alia; editio Romana (vide Frank E. Robbins, ed., Christopher Columbus: Epistola de Insulis Nuper Inventis. Ann Arbor, 1966)
- 1493-1503 : Christophorus Columbus, Epistulae ineditae in Antonio Rumeu de Armas, ed., Libro copiador de Cristóbal Colón: correspondencia inédita con los Reyes Católicos sobre los viajes a América (Matriti, 1989) Editiones interretiales
- 1493-1505 : Christophorus Columbus, Epistulae de navigationibus in Martin Fernandez de Navarrete, ed., Colección de los viages y descubrimientos vol. 1 (2a ed. Matriti, 1858) Textus
- 1493-1494 : {{ec|id=Petrus Martyr (1530 a)|c=Petrus Martyr ab Angleria, Opus epistolarum P. M. Anglerii Mediolanensis protonotarii apostolici atque a consiliis rerum Indicarum ff. 31v, 34v; Textus; editio 1670
- 1493-1526 : Petrus Martyr ab Angleria, De orbe novo decades Editio 1530 apud Internet Archive
- 1494 : Didacus Álvarez Chanca, Epistula de secunda navigatione Christophori Columbi, in Martin Fernandez de Navarrete, ed., Colección de los viages y descubrimientos vol. 1 (2a ed. Matriti, 1858) pp. 347-372 recensio interretialis
- 1495 : Michael de Cuneo, "De novitatibus insularum Oceani Hesperii repertarum a don Christoforo Columbo Genuensi" (Guglielmo Berchet, ed., Narrazioni sincrone [Raccolta di Documenti e studi della R. Commissione Colombiana 2 iii. Romae, 1893] (pp. 95-107 apud Google Books)) (p. 100: "Ne le dicte isole sono ancora costi como rosa, chi fano il fructo longo como caniglie, piene d'una graneta mordente como il pepe: li dictiCamballi et Indiani lo mangiano como nuy le pome")
- 1507 : Fracanzano Montalboddo, ed., Paesi novamente retrovati et nouo mondo da Alberico Vesputio Florentino (Italice) Textus 1507 apud Gallica Editio 1508 rursus impressa 1916 apud Internet Archive
- 1516 : Augustinus Iustiniani(it), ed., Psalterium Hebraeum, Graecum, Arabicum, et Chaldaeum, cum tribus Latinis interpretationibus et glossis sive Octaplus psalterii: in psalmum XIX adnotatio de vita Christophori Columbi Textus apud Internet Archive
- 1571 : Alphonsus Ulloa, interpr.; Ferdinandus Columbus, Historie Textus apud Internet Archive
- Editiones fontium
- Kolumbus: Der erste Brief aus der Neuen Welt. Stutgardiae: Reclam, 2006. (Latine cum interpretatione Theodisca, titulus Latinus: De insulis nuper in mari Indico repertis) (Versio interretialis)
- Raccolta di documenti e studi pubblicati dalla R. Commissione Colombiana pel quarto centenario dalla scoperta dell'America. 11 voll. Romae, 1892-1893 Textus
- Duquesa de Berwick y de Alba, Autógrafos de Cristóbal Colón. Matriti, 1892 Textus apud Cervantes Virtual
- Duquesa de Berwick y de Alba, Nuevos autógrafos de Cristóbal Colón y relaciones de ultramar. Matriti, 1902 Textus apud Internet Archive; vide et Nuevos documentos Colombinos
- Edmond Buron, Ymago Mundi de Pierre d'Ailly, cardinal de Cambrai et chancelier de l'Université de Paris (1350-1420): texte latin et traduction française des quatre traités cosmographiques de d'Ailly et des notes marginales de Christophe Colomb; étude sur les sources de l'auteur. 3 voll. Lutetiae: Maisonneuve, 1930 vol. 1 vol. 2 vol. 3 apud Gallica
- Juan Gil, Consuelo Varela, Cartas de particulares a Colón y relaciones coetáneas (Matriti, 1984) pp. 235-236
- Cecil Jane, ed., Select Documents Illustrating the Four Voyages of Columbus. 2 voll. Londinii, 1930–1933
- R. H. Major, interpr., Select Letters of Christopher Columbus, with Other Original Documents Relating to his Four Voyages to the New World. Londinii: Hakluyt Society, 1847; (Textus apud Google Books); 2a ed., 1870 Textus apud Internet Archive
- Samuel Eliot Morison, interpr., Journals and other documents on the life and voyages of Christopher Columbus. Novi Eboraci, 1963 Textus apud Internet Archive
- Benjamin F. Stevens, ed., Christopher Columbus: his own book of privileges. Londinii, 1893; Textus apud Internet Archive
- John Boyd Thacher, Christopher Columbus: his life, his work, his remains. 3 voll. Novi Eboraci, 1903–1904 1 2 3
- Consuelo Varela, Juan Gil, edd., Cristóbal Colón: Textos y documentos completos; Nuevas cartas. Matriti: Alianza Editorial, 1992 (prima editio, sine epistulis "novis", 1982)
- De vita
- Samuel Eliot Morison, Admiral of the Ocean Sea: a life of Christopher Columbus. 2 voll. Bostoniae: Little, Brown, 1942; exemplaria mutuabilia: vol. 1, vol. 2
- Kirkpatrick Sale, The conquest of paradise: Christopher Columbus and the Columbian legacy. Novi Eboraci: Knopf, 1990; Exemplar mutuabile
- Henry Vignaud, Études critiques sur la vie de Colomb avant ses découvertes. Lutetiae: H. Welter, 1905; Textus apud Gallica
- De cogitationibus scriptisque
- Juan Luis de León Azcárate, "El «Libro de las profecías» (1504) de Cristóbal Colón: la Biblia y el descubrimiento de América" in Religión y cultura vol. 53 (2007) pp. 361-406
- Valerie I. J. Flint, The imaginative landscape of Christopher Columbus. Princetoniae, 1992
- David Henige, "Finding Columbus: implications of a newly-discovered text" in Cecil H. Clough, P. E. H. Hair, edd., The European Outthrust and Encounter: The First Phase c.1400-c.1700: essays in tribute to David Beers Quinn (Liverpolii: Liverpool University Press, 1994) pp. 141-166 (paginae selectae apud Google Books)
- David Henige, In Search of Columbus: the sources for the first voyage. Tucson: University of Arizona Press, 1991
- Pauline Moffitt Watts, "Prophecy and Discovery: on the spiritual origins of Christopher Columbus's 'Enterprise of the Indies'" in American Historical Review vol. 90 (1985) pp. 73-102
- Margarita Zamora, Reading Columbus. Berkeleiae, 1993
- Aliae encyclopaediae
- Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ s.vv. "Columbus" et "Christophorus Columbus"
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Christophorum Columbum spectant. |
Vide Christophorum Columbum apud Vicifontem. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon • |
- Institutio et bibliotheca Columbina
- "Epistola Christofori Colom: cui etas nostra multum debet: de insulis Indiae supra Gangem nuper inventis" (1493) apud World Digital Library; alia editio ibidem
- Epistola de insulis nuper inventis (Romae, 1493) apud Bibliothecam Nationalem Portugallensem
- "Lettera ai protettori del Banco di San Giorgio in Genova" (1502)