Cingula
Cingula est fascia coriacea textilisve qua ephippium in dorso equi figitur.
Cingula ventrem equi circumdat atque hinc illinc ephippio adnectitur, de more ope zonularum cum fibulis. Zonulae cingulae saepius duae sunt, cui tres in ephippio respondent. Ad equitandum ergo duae zonulae ephippii cingulae coniunguntur, tertia autem libera relinquitur, in casu necessitatis adhibenda.[1] Cingula ad equitandum tantum constringenda est, statim post descensum equitis vero laxanda.
Antiquissima forsitan repraesentatio cingulae invenitur in vase Scythico saeculo quarto a.C.n. confecto, in tumulo ad Chortomlyk (Чортомлик) oppidum Ucrainae reperto.[2]
Vocabulum hoc apud auctores antiquos est feminini generis, unde distinguitur cingula qua animalia utuntur, et cingulum quo homines,[3] exempli gratia apud Ovidium: Cingula laedat equum.[4] Apud nonnullos auctores posteriores vero vocabulum neutrius generis indistincte usurpatur, ut puta apud Comenium: Eques imponit equo ephippium, idque succingit cingulo.[5]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Tumulus ad Chortomlyk et thesauri in eo reperti (Encyclopaedia Ucrainica, Anglice)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Caillarec-Chassé, Clara, Deyna, Ericus, et Legendre, Heloisa (coord., 2019) Equestrian picture dictionary. Dictionnaire équestre visuel en 8 langues. Salmurii: Institut français du cheval et de l'équitation. ISBN 978-2-915250-76-3.
- ↑ Wertmann, Patricius et al. (2023), "The earliest directly dated saddle for horse-riding from a mid-1st millennium BCE female burial in Northwest China," Archaeological Research in Asia 35: 100451. [Textus]..
- ↑ Thesaurus linguae Latinae, vol. 3, col. 1068, l. 11sqq. [Textus]
- ↑ Ov. Rem., 236
- ↑ Commenius, Johannes Amos (1658) Orbis sensualium pictus, hoc est, Omnium fundamentalium in Mundo Rerum & in Vitâ Actionum Pictura & Nomenclatura. Norimbergae: Typis & Sumptibus Michaelis Endteri. ISBN 978-83-235-1720-7.