Novum Lovanium
Appearance
Novum Lovanium, sive Lovanium Novum sive Neo-Lovanium vel Neolovanium[1] (fr. Louvain-la-Neuve) est urbs nova quae condita est anno 1968 in provincia Brabantiae Wallonicae, in Belgica, postquam alumni Universitatis quibus in usu erat lingua francogallica expulsi sunt ex urbe Lovanio vi novarum legum linguisticarum.
In hac urbe nova constructa sunt ab anno 1968 aedificia destinata parti Universitatis Catholicae Lovaniensis (id est Université catholique de Louvain) cui ab anno 1834 lingua francogallica erat in usu.
Inscriptio latina in urbe Neolovanii
[recensere | fontem recensere]Hoc epigramma inscribendum in monumento Lovanii Novi composuit vates Alaenus Divutius[2]:
- HIC UBI ERANT OLIM SOLUM LAETISSIMA CULTA
- MOENIA NUNC SURGUNT URBIS QUA GALLICA LINGUA
- EFFUGIENS LEGES TUTUM PERVENIT ASYLUM.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec forma hybridica graeco-latina minus genio linguae latinae congruit.[citatio desiderata]
- ↑ Alaenus Divutius, "Poematia", in commentariis, Vita Latina, n°64, Avenione, mensis decembris, 1976, p.44.