Jump to content

Răzvan Mustea

E Vicipaedia

Răzvan Mustea-Șerban (natus die 8 Septembris 1978 in Focşani in Vrancea circulo) oeconomus atque vir publicus Dacoromanicus est.

Uxorem duxit atque filium habet.

Annis 1997 - 2001 apud Universitatem Americano-Romanam Bucarestensem rei argentariae studebat. Deinde ad annum 2002 apud Universitatem James Madison in Virginia, tum ad annum 2007 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae studebat atque doctor oeconomiae promotus est. Ab anno 2006 etiam lector Universitatis Americano-Romana Bucarestensis erat.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Mustea, qui sodalis factionis PD-L est, anno 2008 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Die 9 Februarii ad usque 27 Aprilis 2012 minister communicationis et societatis informaticae Romaniae in consilio ministrorum Michaelis Răzvan Ungureanu fuit[1]. Anno 2012 non iam legatus Camerae Legatorum electus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ministri communicationis et societatis informaticae Romanici