Jump to content

Carolus Luanga

E Vicipaedia
(Redirectum de Sanctus Carolus Luanga)
Sanctus Carolus Lwanga (in media parte) et Albertus Wider discipulus, anno 1962 picti

Carolus Lwanga[1] (natus Kaloli Lwanga Bulimu die 1 Ianuarii 1860[2][3]; mortuus Namugongo die 3 Iunii 1886) fuit martyr Christianus, qui sanctus in Ecclesia Catholica et Communione Anglicana colitur.[4]

Carolus Lwanga eiusque unus et viginti socii - omnes Christi fideles laici, aetate florentes, et quidam modo baptizati ab Uganda in Africa originem trahunt.

Reliquiarium privatum cum fragmento ex ossibus Sancti Caroli Lwanga martyris sublato

Rege Muanga, in cuius aula partes habebant, martyrium subierunt, quia impudicis eius desideriis acquiescere noluerant; alii gladio necati, alii igne cremati sunt. Carolus Lwanga, regiorum puerorum primus, lente a pedibus crematus est; Calemba Molumba, pedibus manibusque amputatis, sanguinis fluxione periit, in colle quodam relictus; Andreae Cagguae caput praecisum, et Iohannes Maria in paludem iactus est.

Non omnes eodem die martyrium subierunt. Inter nefandos cruciatus, alii primum, anno millesimo octingentesimo octogesimo sexto, septimo Kalendas Iunias, occisi sunt; tum Carolus Lwanga una cum aliis duodecim, eodem anno, tertio Nonas Iunias, Rubagae; deinde ceteri, anno postero, sexto Kalendas Februarias.

Anno tandem millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, quinto decimo Kalendas Novembres, eorum nomina a Paulo Papa sexto in Sanctorum numerum inserta sunt. Quorum festum in Ecclesia Catholica tertio Nonas Iunias agitur.

  1. Litterae decretales "Sancti martyres" [1]
  2. Catholic News Agency, "St. Charles Lwanga And Companions, Martyrs of Uganda and saint," 3 Iunii 2016.
  3. DACB (2003). "Lwanga Charles: Dictionary of African Christian Biography". Dictionary of African Christian Biography (DACB) .
  4. UMS0 (2000). "Uganda Martyrs Shrine Namugongo, Brief History". Namugongo: Uganda Martyrs Shrine Organization (UMSO) .