Jump to content

Spitzberga

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Spitsbergen)
Tabula archipelagi Svalbardi, insula occidentali vehementius monstrata.

Spitzberga[1], scilicet Montes Acuti[2], aliter Spitzberga occidentalis[1][3] est insula archipelagi Svalbardi maxima, ad septentrionem Norvegiae sita, et sola quae perpetuo ab hominibus habitatur. Fines insulae, quae occidentalem maioremque archipelagi partem constituit, sunt Oceanus Arcticus, Mare Norvegicum, Mare Groenlandense. Spitzberga, aream 39 044 km2 habens, est maxima insula in Norvegia et quod ad magnitudinem pertinet tricensima sexta in orbe terrarum. Sedes administrativa est Longyearbyen. Aliae coloniae sunt Barentsburg commune Russicum ad carbonem effodiendum dicatum, Ny-Ålesund commune investigationis, Sveagruva statio effodiendi, et variae stationes investigationis.

Pars tabulae explorationis Arcticae a Gulielmo Barentsio effectae (1599). Spitzberga, hic primum in tabula depictum, locutione Het Nieuwe Land (Nederlandice, 'Nova Terra') indicatur.

Spitzberga a Gulielmo Barentsio eius inventore anno 1596 nominatum est. Nomen 'montes acuti' significat (ex Nederlandico spits 'acutus' + bergen 'montes').[4]

Bucentaur, navis cetacea fabricaria Norvegica ad ancoras in Bellsund Montium Acutorum consistit. Photographema (1906).
Hornsund, statio Arctica Polonica. Photographema (2003).
Skottehytta in Petuniabukta, Spitsbergen, basis polaris ab Universitate Adam Mickiewicz Posnaniae Poloniae curata.
Fiordum Lilliehöökfjorden.
Despectus in DeGeerdalen, locum paulo ad meridiem litoris Isfjorden situm.
Via principalis Barentsburgi.
  1. 1.0 1.1 "Spitzberga seu Montes acuti" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~. Vb. adiect. "Spitzbergensis, Spitsbergensis": cf. nomina biologica Onchidiopsis spitzbergensis, Kadosactis spitsbergensis etc.
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. II, p. 619. Vel Terra Montium Acutorum, ibidem.
  3. Nomen enim simplex etiam ad archipelagum omnem dari potuit: cf. "The Archipelago of Spitsbergen, comprising, with Bear Island . . . all the islands situated between 10deg. and 35deg. longitude East of Greenwich and between 74deg. and 81 deg. latitude North, especially West Spitsbergen," Treaty concerning the Archipelago of Spitsbergen (1920), p. 1.
  4. Louwrens Hacquebord, In Search of Het Behouden Huys: A Survey of the Remains of the House of Willem Barentsz on Novaya Zemlya, p. 250

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Spitzberga spectant (Spitzberga, Spitsbergen).