Thurismundus (rex Visigothorum)
Thurismundus (Gothice Þaurismoþs; †453) fuit maximus natu e filiis Theodorici I, regis Visigothorum et post eum ipse rex ab anno 451 usque ad annum 453, quo interfectus est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Thurismundus rex factus est, postquam pater eius contra Hunnos pugnans in proelio apud campos Catalaunicos prope Durocatalaunum anno 451 cecidit.[1] Thurismundus proelii particeps fuit; in colle occupando una cum Flavio Aetio duce Romano fortem se praebuisse traditur.[2] Hunnis victis, Aetio suadente ("ne germani eius opibus adsumptis paternis Vesegotharum regno pervaderent graviterque dehinc cum suis et, quod peius est, miseriterque pugnaret"[3]) Tolosam, caput regni sui, festinavit.
Anno proximo Alanos dimicavit,[4], Arelate autem frustra oppugnavit. Iam anno 453 "a fratribus oppressus ac iugulatus interiit."[5]
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Konrad Bund: Thronsturz und Herrscherabsetzung im Frühmittelalter. Röhrscheid, Bonnae 1979, ISBN 3-7928-0417-4, p. 551–553.
- Ludwig Schmidt: Die Ostgermanen. 2. editio, Beck, Monaci 1969 (denuo impressa), p. 474−479, 510−512.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Iordanes, Getica 41,214
- ↑ Iordanes, Getica 40,211
- ↑ Iordanes, Getica 41,215. - Iordanes quidem suspicatur Aetium Thurismundum decipisse; eum re vera demissise, ne potentia Visigothorum nimis fieret.
- ↑ Gregorius Turonensis, Historiae 2,7
- ↑ Gregorius Turonensis, Historiae 2,7. Vide etiam: Prosper Tiro Aquitanus, Chronica 1371, in: MGH, Auctores antiquissimi (AA) 9 (= Chronica minora 1), p. 483.
Antecessor: Theodoricus I |
Rex Visigothorumm 451–453 |
Successor: Theodoricus II |