Universitas Publica Technologica Cubanica
Civitas: Russia
Locus: 45°2′51″N 39°0′13″E, 45°2′55″N 39°0′9″E, 45°3′3″N 39°0′13″E
Situs: Crasnodaria
Rectio
Locus: г. Краснодар, ул. Московская, д. 2
Situs interretialis
Praetorium: Crasnodaria;
Origo
Tabula aut despectus
Universitas Publica Technologica Cubanica[1] (Russice Кубанский государственный технологический университет, tr. Kubanskij gosudarstvennyj technologičeskij universitet) est universitas studiorum technologiae Russica, Crasnodariae in regione historica Cubania sita.
Historia universitatis
[recensere | fontem recensere]Die 16 Iunii 1918 institutum polytechnicum, prima educationis superioris institutio Cubanica, Catharinodariae in urbe conditum est. Unus e conditoribus instituti atque rector eius primus fuit professor Boris Rosing. Anno 1923 enim Institutum Polytechnicum Cubanicum dissolutum est, eius professoribus possessionibusque in Institutum Agriculturae Cubanicum (anno 1922 e facultate agronomiae Instituti Polytechnici formatum) translatis. Post transformationes nonnullas instituti illius agriculturae, Institutum Chemico-Technologicum Industriae Adipis et Institutum Fabricationis Vini et Viticulturae, Crasnodariae creata sunt anno 1938. Tempore Belli Magni Patri, Crasnodaria a copiis Germaniae nazisticae occupata, haec instituta duo in Uzbeciam evacuata sunt, et anno 1943, Crasnodariam post liberationem urbis a copiis Sovieticis regressa, coniuncta sunt in Institutum Industriae Alimentariae Crasnodarianum. Hoc autem anno 1963 in Institutum Polytechnicum Crasnodarianum transformatum est, anno 1980 Ordine Vexilli Rubri Laboris decreto Praesidii Consilii Supremi URSS ornatum. Mense Novembri anni 1993 Institutum Publicum Polytechnicum Crasnodarianum factum est Universitas Publica Technologica Cubanica. Anno 2015 haec universitas Praemium Gubernationis Foederationis Russicae in area qualitatis obtinuit.
Instituta universitatis
[recensere | fontem recensere]Instituta Universitatis Publicae Technologicae Cubanicae, in variis locis Crasnodariae sita, sunt:
- Institutum constructionis et infrastructurae vecturae;
- Institutum industriae alimentariae et perfabricantis;
- Institutum mechanicae, roboticae, ingeniariae systematum transportationis et technicae;
- Institutum oeconomicae, administrationis et negotii;
- Institutum petrolei, gasis et energeticae;
- Institutum scientiarum fundamentalium;
- Institutum systematum computatralium et securitatis informationis.
Praeterea, haec universitas sedes additicias duas habet: Institutum mechanico-technologicum in urbe Armavir et Institutum polytechnicum in urbe Novorossijsk territorii Crasnodariani.