EBAU Textos para Análisis

Descargar como docx, pdf o txt
Descargar como docx, pdf o txt
Está en la página 1de 22

JUNIO 2010 GENERAL

Tras ser rechazados, los enemigos huyen con tanta premura que parecen estar por todas partes

His facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore ad silvas et in flumine et iam in manibus nostris

hostes viderentur. Eadem autem celeritate ad nostra castra atque eos, qui in opere occupati erant, contenderunt.
JUNIO 2010 ESPECÍFICA

Los secuanos piden ayuda a César y éste observa su comportamiento

Hac oratione ab Diviciaco habita, omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt. Animadvertit Caesar unos ex omnibus

Sequanos nihil earum rerum facere, quas ceteri facerent, sed tristes capite demisso terram intueri.
SEPTIEMBRE 2010 GENERAL

Los romanos resisten contra el enemigo mientras César les envía ayuda

Qua re nuntiata, Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis

quattuor fortissime pugnaverunt et, paucis vulneribus acceptis, complures ex his occiderunt.
SEPTIEMBRE 2010 ESPECÍFICA

Los germanos huyen despavoridos del campamento hacia el río

Germani se ex castris eiecerunt. Et cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno numero interfecto, reliqui se in

flumen praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt.


JUNIO 2011

César mueve sus tropas, pero Vercingetórix se le adelanta

Caesar, celeriter effecto opere legionibusque traductis et loco castris idoneo delecto, reliquas copias revocavit. Vercingetorix, re cognita, ne contra

suam voluntatem dimicare cogeretur, magnis itineribus antecessit.


SEPTIEMBRE 2011

César llega al campamento de los enemigos y éstos se preparan para la lucha

Quibus rebus cognitis, media nocte silentio profectus, ad hostium castra mane pervenit. Illi celeriter. per exploratores adventu Caesaris cognito,

carros impedimentaque sua in artiores silvas abdiderunt, copias omnes in loco edito atque aperto instruxerunt.
JUNIO 2012

L. Cotta y L. Petrosidio caen en combate

Ibi L. Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra recipiunt, unde erant egressi. Ex quibus L. Petrosidius aquilifer, cum

magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit, ipse pro castris fortissime pugnans occiditur.
SEPTIEMBRE 2012

Los eduos piden ayuda a César ante el ataque de los helvecios

Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui,

cum se ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum1 auxilium.

1
Rogatum: supino.
JUNIO 2013

César envía un mensaje a M. Craso

Caesar, acceptis litteris hora circiter undécima diei, statim nuntium in Bellovacos ad M. Crassum quaestorem mittit, cuius hiberna aberant ab eo

milia passuum XXV. Iubet media nocte legionem proficisci celeriterque ad se venire.
SEPTIEMBRE 2013

Los tréveros se disponen a atacar al romano Labieno

Dum haec a Caesare geruntur, Treveri magnis coactis peditatus equitatusque copiis Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemaverat

adoriri parabant. Iamque ab eo non longius aberant, cum duas venisse legiones missu Caesaris cognoscunt.
JUNIO 2014

Orgétorix convence a los helvecios para salir de sus territorios

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is, Marco Messala et Marco Pisone consulibus, regni cupiditate inductus

coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent.
SEPTIEMBRE 2014

César se detiene a hibernar en el continente tras su campaña en Britania

Obsidibus acceptis, exercitum reducit ad mare, naves invenit refectas. His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat et nonnullae

tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare instituit.


JUNIO 2015

César se vale de la caballería germana para enfrentarse a los galos

Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit. Germanos equites summittit, quos ab initio habere secum instituerat. Eorum

impetum Galli sustinere non potuerunt atque, in fugam coniecti, multis amissis, se ad agmen receperunt.
SEPTIEMBRE 2015

Los enemigos se retiran de un combate contra los romanos

Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt,

alteri ad impedimenta et carros suos contulerunt.


JUNIO 2016

Los germanos atacan a los romanos durante unas negociaciones

Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros

conicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne quod1 omnino telum in hostes reicerent.

1quod: aliquod
SEPTIEMBRE 2016

Modo de vida de los germanos. Reparto anual de tierras

Germani agriculturae non student maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. Neque quisquam agri fines habet proprios, sed

magistratus ac principes in annos singulos gentibus agros attribuunt atque anno post alio transire cogunt.
JUNIO 2017

César se dispone a combatir a los belgas junto al río Axona

In flumine Axona pons erat. Ibi praesidium Caesar ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit. Castra

vallo fossaque muniri iubet.


SEPTIEMBRE 2017

Los parisios reaccionan ante la llegada de Labieno, general de César

Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus cum quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum, positum in insula fluminis

Sequanae. Cuius adventu ab hostibus cognito, magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt.
JUNIO 2018

Movimientos tácticos de César y su legado T. Labieno

Caesar, hac re statim per speculatores cognita, exercitum equitatumque castris continuit. Prima luce, confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum

praemisit. T. Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi iussit.


SEPTIEMBRE 2018

Vercingetórige retira las tropas y se dirige a Alesia

Fugato omni equitatu, Vercingetorix copias reduxit protinusque Alesiam iter facere coepit celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi

iussit. Caesar, impedimentis in proximum collem deductis, altero die ad Alesiam castra fecit.
JUNIO 2019

Los mandubios se entregan suplicantes a César

Mandubii cum liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes, omnibus precibus orabant ut se, in

servitutem receptos, cibo iuvarent. At Caesar, dispositis in vallo custodibus, recipi prohibebat.
SEPTIEMBRE 2019

Tras una reñida batalla, los germanos dan el golpe decisivo a los romanos

Cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur, Germani, una in parte confettis turmis, in hostes impetum fecerunt eosque

propulerunt. Quibus in fugam coniectis, sagittarii circumventi interfectique sunt.

También podría gustarte