Dóminus noster: quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra. Glória Patri. Oratio Deus, qui ... more Dóminus noster: quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra. Glória Patri. Oratio Deus, qui nobis inter huius sǽculi fluctus exagitátis sanctíssimam Fílii tui Genitrícem Vírginem Maríam tamquam maris Stellam micáre ac praesídio esse voluísti: da, quǽsumus; ut ea auxiliánte ac duce, ab ánimae et córporis perículis liberáti, ad beátae aeternitátis portum perveníre mereámur. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum. Léctio Libri Sapiéntiae Sap. 14, 3-7 Tua, Pater, providéntia gubérnat; quóniam dedísti et in mari viam et inter fluctus sémitam firmíssimam, osténdens quóniam potens es ex ómnibus salváre, étiam si sine arte áliquis ádeat mare. Sed ut non essent vácua sapiéntiae tuae ópera, propter hoc étiam et exíguo ligno credunt hómines ánimas suas, et transeúntes mare per ratem liberáti sunt. Sed et ab inítio, cum perírent supérbi gigántes, spes orbis terrárum ad ratem confúgiens, remísit sǽculo semen nativitátis, quae manu tua erat gubernáta. Benedíctum est enim lignum per quod fit iustítia. Graduale Cant. 6, 10 Quae est ista, quae progréditur quasi auróra consúrgens, pulchra ut luna, elécta ut sol. V. ibid., 9 Vidérunt eam fíliae Sion et beátam dixérunt, et regínae laudavérunt eam. Allelúia, allelúia. V. Sap. 7, 26 Candor est lucis aetérnae, et spéculum sine mácula: et luci comparáta invenítur púrior. Allelúia. Post Septuagésimam. omissis Allelúia et versu sequenti dicitur: Tractus Ps. 106, 23. 28-30 Qui descéndunt mare in návibus, faciéntes operatiónem in aquis multis, clamavérunt ad Dóminum cum tribularétur. V. Et státuit procéllam eius in auram: et siluérunt fluctus eius. V. Et laetáti sunt, quia siluérunt: et dedúxit eos in portum voluntátis eórum. Tempore Paschale dicitur: eius. V. Et laetáti sunt, quia siluérunt: et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

Uploads
book by Pedro de Luna