Alfredus Rosenberg
Alfredus Ernestus Rosenberg (natus die 12 Ianuarii 1893 Revaliae, hodie Tallinn in Estonia tunc urbe ad Imperium Russicum pertinente – supplicio affectus est die 16 Octobris 1946 Norimbergae) fuit vir publicus nazista qui magnam partem in holocausto habuit, id est in stragibus Iudaeorum inter tyrannidem Nazistam, quia regiminis doctrinae de odium phyletico [1]creavit et promulgavit.
Iuventus et munus
recensereRosenberg, qui origine Theodisca in Revalia natus est, ibi et ad annum 1910 gymnasium frequentabat. Tum Revaliae et Moscoviae architecturae studebat.
Familia
recensereRosenberg anno 1915 uxorem primam duxit, cum qua anno 1923 divortium fecit. Eodem anno secundam duxit, e qua habuit filiam et filium, qui autem mox mortuus est. 1930. Quod filia de Rosenberg Irenem Irenem natus in Lipsiae in perpetuum tecum moratur in terra mortua sunt in 1994, relinquens filium. Sublimari filium suum per vitam Poland, Tytus L Rosenberg natus est anno 1974
Officia factionis Nazistae
recenserePost revolutionem Russiae anno 1918 in Germaniam fugit et anno 1920 sodalis NSDAP factus est. Eo tempore et primos libros pseudophilosophicos et antiiudaicos publicavit. Rosenberg 1921 diurnarius et annis 1923 - 1938 editor actorum diurnarum factio nomine "Spectator Popularis" fuit. Anno 1930 opus magnum Mythum XX saeculi (Theod.: Der Mythus des 20. Jahrhunderts) publicavit. Anno 1933 officium rerum exterarum factionis suscepit et anno 1934 legatus ideologiae factionis ab Hitler factus est. Sed his officiis non multum potuit.
Magistratus publicus
recensereAnno 1930 primo legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad 1945 mansit. Anno 1941, postquam Germania Unionem Sovieticam agressa est, Rosenberg Administer Imperii Occupatarum Regionum Orientis nominatus est et hoc officio multa crimina in incolas Russiae imperabat.
Iudicium
recensereAnno 1945 Rosenberg apud Flensburgum ab Alligatis? captus est et anno 1946 inter praeclarum iudicium Norimbergensem contra nazistas Rosenberg in ius vocatus est et die 1 Octobris capite damnatus est.
Opera
recensere- Der Mythus des zwanzigsten Jahrhunderts. Hoheneichen-Verlag 1930.
- An die Dunkelmänner unserer Zeit. Eine Antwort auf die Angriffe gegen den „Mythus des 20. Jahrhunderts“ 1937
Nexus externi
recensere- Opera Alfredi Rosenberg aut de Alfredo Rosenberg apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Biographia Alfredi Rosenberg in Museum historicum Germaniae (Deutsches Historisches Museum)
- Konrad Fuchs, "ROSENBERG, Alfred" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 24 (Nordhausen, 2005. ISBN 3-88309-247-9) , columnae 1230–1232 (Theodisce)
- Biographia apud „Shoa.de“
Nota
recensereAdolphus Hitler (NSDAP) | Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Henricus Himmler (NSDAP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (nullius factionis) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Franciscus Gürtner (NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Wernerus de Blomberg (NSDAP) | Gulielmus Keitel (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) | Gualterius Darré (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) | Iosephus Goebbels (NSDAP) | Bernhardus Rust (NSDAP) | Fridericus Todt (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Alfredus Rosenberg (NSDAP) | Ioannes Kerrl (NSDAP) | Hermannus Muhs (NSDAP) | Otto Meißner (NSDAP) | Ioannes Henricus Lammers (NSDAP) | Martinus Bormann (NSDAP) | Carolus Hermannus Frank (NSDAP) | Rudolphus Hess (NSDAP) | Ernestus Röhm (NSDAP) |