Belfastum[1] (-i, n.) (Anglice: Belfast; Hibernice: Béal Feirste, quod significat "Aestuarium (vel Os) Dorsi Sabuli") est urbs Hiberniae, circiter 277 390 incolarum, in historica provincia Ultonia et caput Hiberniae Septentrionalis in regno Britanniarum. Incolae Belfastenses appellantur. Sententia urbis est Pro tanta quid retribuamus. Belfastum est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, nomine "Dioecesis Dunensis et Connorensis". Ibi stat universitas Belfastensis unusque e quattuor sedibus universitatis Ultoniensis.

Wikidata Belfastum
Res apud Vicidata repertae:
Belfastum: insigne
Belfastum: insigne
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 54°35′47″N 5°55′48″W
Numerus incolarum: 345 006
Zona horaria: UTC
Situs interretialis
Nomen officiale: Belfast, Béal Feirste

Gestio

Procuratio superior: Belfast

Geographia

Superficies: 114.995472 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Bonna, Hefei, Guadalaxara

Tabula aut despectus

Belfastum: situs
Belfastum: situs

Sicut insulae Hiberniae fere omnis, urbi Belfasto clima est temperatum oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum; temperatura aëris media mense Ianuario 5° atque mensibus Iulio et Augusto 15°, minima inter 2° et 11°, maxima inter 8° et 19°, sed minima extrema usque hodie nota iuxta Stormont −9.9°C mense Ianuario 1982 atque apud aëroportum Aldergrove −14.2° mense Decembri 2012, maxima extrema in regione urbana Shaws Bridge 30.8° die 12 Iulii 1983; pluviis anno toto non minus quam 939 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 154, noctibus pruinosis fere 26 incidentibus; horis solis fulgentis (apud aëroportum Aldergrove reportatis) mense Novembri 59, mense Maio 198, per annum totum 1 352.[2]

Incolae notabiles

recensere

Aedificia

recensere
 
Theatrum Operaticum Belfastense
  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Belfastum spectant.
  • Situs Publicus (Anglice)