Carolus de Holtei
Carolus Eduardus vulgo Karl Eduard de Holtei (natus die 24 Ianuarii 1798 Vratislaviae, mortuus ibidem die 12 Februarii 1880) scriptor et histrio Germanicus fuit.
Obitus: 12 Februarii 1880; Vratislavia
Patria: Regnum Borussiae
Familia
Vita
recensereAbsolutorio scholastico in Magdalenae gymnasio Vratislaviensi accepto consilium cepit de cursu honorum academicorum deponendo ut artibus atque litteris omnino vacaturus esset. Anno 1819 partes Mortimer in Schilleri dramate »Maria Stuart« in scaenis Vratislaviensibus egit. Iam anno 1821 autem, postquam Dresdae casum perpessus est, histricae arti valedicere debuit. In matrimonium duxit Ludovicam Rogée emboliariam et in urbe natali secretarius poetaque theatricus factus est. Anno 1823 Berolinum petivit uxore ad Theatrum aulicum vocata. Ibi fabellas musicas, quibus maxime plausum est, exaravit has »Die Wiener in Berlin« et »Die Berliner in Wien«. Tunc etiam edita est poesis »Gedichte« (Berolini 1826). Pro scaenis Königsstädtsche Bühnen in Platea Alexandrica sitis, quibus post mortem uxoriam se aggregaverat, dramata multa concinnavit, inter quae notissima »Der alte Feldherr« et »Lenore«.
Simul edidit anthologiam poeseos Silesicae »Schlesische Gedichte« (Berolini 1830) dialectu rustica confectam in lucem proferri iussit. Ipse coram publico res Shakesperii aliorumve recitare solebat. Cum Iulia Holzbecher, uxore altera, Darmstadium iit unde mox reditus Berolinensis fiebat. Ibidem scripsit »Das Trauerspiel in Berlin«, ubi meditate ac consulto idioma populare Berolinense modo dramatico utebatur. In melodrama Francisci Gläser »Des Adlers Horst« libellum composuit et drama praetitulatum »Der dumme Peter« scripsit. Anno 1833 denuo se a scaenis produxit itinera artium explorandarum facturus. Eo pepigit dramata »Lorbeerbaum und Bettelstab« et »Shakespeare in der Heimat« (Schleusingen 1840). Ex anno 1837 theatro Germanico Rigae praefuit, unde post mortem uxoris alterius anno 1839 se recepit. Rursusque migrationes trans Germaniam Septentrionalem agebat antequam rogaretur de rectione theatrali Vratislaviensi ineunda. Isto tempore curavit editionem operum »Briefe aus und nach Grafenort« (Altonae 1841), »Vierzig Jahre« (Berolini 1843–50: autobiographica cui appendix anno 1864 se addidit titulo »Noch ein Jahr in Schlesien«), »Theater« (Vratislaviae 1845; dramatum omnium).
Inde am anno 1850 variis in urbibus Germanicis vitam degebat et Graecium quoque vidit. Vratislaviae in domo Fratrum misericordum naturae concessit. Biennio post in munitionibus tegulariorum Vratislaviensium, quae dicebantur, monumentum erectum est, qui locus postea Holteihöhe Theodisce nuncupatus est; hodie lingua Polonica nomen Bastion Ceglarski maxime usurpatur. Memoriola ex aere facta anno 1902 apud Oborniki Śląskie in Silesia Inferiore inaugurata est. Viae pro Holtei nominatae sunt Berolini (1902), Lipsiae (1906) et Vindobonae (1936).
Opera alia et gravitudo
recensereHoltei praeterea multas mythistorias scripsit velut »Die Vagabunden« (Vratislaviae 1851), »Christian Lammfell« (Vratislaviae 1853), »Die Eselsfresser« (Vratislaviae 1860), »Noblesse oblige« (Pragae 1857), »Ein Schneider« (Vratislaviae 1854), »Ein Mord in Riga« (Pragae 1855), »Schwarzwaldau« (Pragae 1856), »Haus Treustein« (Vratislaviae 1866), »Der letzte Komödiant« (Vratislaviae 1863). Talibus fabulis Milesiis utique amabilitas haud deest, quippe quae interdum indiligenter et inconstabiliter collatae sint. Econtra laude valde dignum est Caroli Holtei studium, ut drama musicale in Germania populare fieret. Multae cantilenae a vulgo et acceptae et iteratae sunt, quarum florilegium »Deutsche Lieder« (Schleusingen 1836) vocatur. Recentioribus censoribus valor magnus carminum Silesicorum aestimatus est. Bellum Germano-Francicum silicernio iuventutem reddidisse videtur, quem furorem collectione »Königslieder« (Berolini 1870) augebat. Mentionis digna sint et haec novissima »Charpie« (Vratislaviae 1866), »Nachlese. Erzählungen und Plaudereien« (Vratislaviae 1871), »An Grabes Rande. Blätter und Blumen« (editio altera 1876), »Fürstbischof und Vagabund« (Vratislaviae 1882: narratur consuetudo quam cum episcopo contraxerat(. Annis ultimis commercium epistulare partim editum est. Anniversario centesimo edita est historiuncula anno 1818 scripta cui titulus »Reise ins Riesengebirge« (Cieplice Śląskie-Zdrój 1898).
Poeta uxorem primam Ludovicam, quae saepe partes innocentes (e.g. Catharinae de Heilbronn) egerat, opusculo »Blumen auf das Grab der Schauspielerin H.« celebravit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Carolum de Holtei spectant. |
- Nexus apud DDB
- Opera apud Projekt-Gutenberg
- Vicifontis scaturigines
- Constantin von Wurzbach: "Holtei, Karl von" in Biographisches Lexikon des Kaiserthums Oesterreich, pars 9 (Vindobonae: Kaiserlich-königliche Hof- und Staatsdruckerei, 1863) p. 233 (textus).