Dietmarius (Theod. Dietmar) Bartsch (natus 31 Martii 1958 Stralsundae) vir publicus Theodiscus primo factionis SED, deinde Factionis Democratici Socialismi (PDS) erat, nunc autem Sinistrae est.

Dietmarius Bartsch (2018)

Iuventus et munus

recensere

Anno 1976 Bartsch testimonium maturitatis accepit et deinde militavit. Tum studium oeconomiae Berolini (RPDG) coepit et anno 1983 diploma oeconomiae adeptus est. Anno 1990 doctor promotus est. Procurator in diurna Junge Welt operam dedit.

Bartsch uxorem duxit atque duos liberos habet.

Vita publica

recensere

Anno 1977 Bartsch ad SED factionem accessit, quae tum quasi sola Rei Publicae Germaniacae Popularis fuit. Postquam dictatura SED finita est, Bartsch sodalis nuper nominatae factionis PDS factus est. Annis 1991 - 1997 tesorarius factionis erat et deinde procurator factionis fuit. Anno 1998 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. Cum anno 2002 PDS electionem perdidit, Bartsch parlamentum relinquere coactus est atque etiam procurator se recedere coactus est. Anno 2005 iterum legatus Dietae Foederalis electus est atque annis 2005 - 2010 iterum procurator factionis fuit. Tum Gregorius Gysi eum ad se recedendum coegit, quod Bartsch publice contra Anscharium Lafontaine dixisset. Consilia eius saepe moderata sunt et nunc est praeses vicarius fractionis factionis, quae nunc "Sinistra" vocatur. Mense Septembri 2011 quidam sodalis eius factionis eum praesidem novum factionis proposuerunt[1].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Dietmarius Bartsch spectant.