-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Vide etiam paginam discretivam: Dublinum (discretiva).

Dublinum[1][2][3] (-i, n.) sive Eblana[4] (-ae, f.) (alia nomina[5]: Dublana, Dublinia, Dublinium) (Anglice Dublin; Hibernice Baile Átha Cliath) est caput et maxima Hiberniae urbs. Ad orientale Hiberniae litus sita est, in partes duas a Avenlifnio flumine divisa atque O'Connell Bridge, maximo ponte, conecta. Hodie 527 612 (anno 2011) homines Dublinum incolunt. Caput est Comitatus Eblanensis. Anno 1991 caput culturale Europaeum fuit.

Wikidata Dublinum
Res apud Vicidata repertae:
Dublinum: insigne
Dublinum: insigne
Civitas: Hibernia
Locus: 53°20′59″N 6°15′37″W
Numerus incolarum: 592 713
Zona horaria: UTC
Situs interretialis
Nomen officiale: Dublin, Baile Átha Cliath

Gestio

Praefectus: Paul McAuliffe
Consilium: legislative body of Dublin City Council
Procuratio superior: Comitatus Eblanensis, Hibernia

Geographia

Superficies: 114 990 000 metrum quadratum

Tabula aut despectus

Dublinum: situs
Dublinum: situs

Generalia

recensere

Dublinum ad aestuarium fluminis Avenlifnii ad sinum Eblanense sita est, cornu quoddam Maris Hibernici. Urbs commercium navium agile tenet cum portibus Angliae, Scotiae, et Franciae. Rete viae ferratae unionem cum aliis magnis oppidis et regionibus Hiberniae facit. Decem omnino pontes pertinent ad ripas fluvii ulteriores. Terra baiae fluminis partem inferiorem solummodo tegit; apta est et navigiis maioribus. Canales artificiosi duo (Canalis regius 154 chiliometrorum, Canalis grandis 335 chiliometrorum) portum Eblanensem cum plagis septentrionalibus et meridionalibus fluminis Shannon coniungunt. Eblanae iuncta sunt nonnulla illustria suburbia, e.g. Glasnevin. In sepulcreto spectari possunt cippi luctantium in Hiberniae libertatem ut Danielis O'Connell et Ioannis Philpot Curran.

Historia

recensere

Oppidum in tabulis historicis nominis versionem a Claudio Ptolemaeo propositam habuit, i.e. Eblanae. Postea urbi nomen Dubh-linn (Hibernice, 'stagnum nigrum') fuit. Anno 291 victoria parta est in milites Regni Lageniae. Circa annum 450 Sanctus Patricius Christianismum in oppidum introduxit. Saeculo nono urbs a Danis occupata est; anno 832 Dani urbem Dyslin nominabant, quae eis caput regni Danici valde potentis serviebat. Sed Hibernorum summum imperium revenit paullatim annis 1052, 1075, 1124. Anno 1171 rex Henricus II Danos expugnante gravione Ricardo Strongbow repulsit. Anno 1172 Eblana domicilium aulicum factum est; Henrico adhuc regente, postea etiam urbis privilegia tributa sunt. Usque seditionem Hibernorum anni 1798 Eblana sub gubernio Anglico mansit. Nova temptatio urbis sub dominium Hibernicum reddendae anno 1803 duce Robert Emmet ad irritum iit. Neque annis 1847 et 1867 novae temptationes ullum effecerunt. In crudelibus tumultibus Hibernicis anno 1916 factis Eblanae acriter pugnatum est. Oppidum in rebus novis annorum inter 1919 et 1921 quoque partes suas egit. Effectus fuit creatio Civitatis Hibernicae Liberae. Inde ab anno 1922 Eblana caput Reipublicae Hiberniae est.

Dublinum erat insulae caput in multis civitatibus:

Oeconomica

recensere

Eblana sedes oeconomica magni momenti est, terrae baia gravissima et nodus commercialis. Inter ergasteria varia numerantur fabricae cerevisiae, calceamentorum, vitrorum, pharmaceuticorum, cibariorum. Confectio navalis traditionem antiquam habet. Exportantur imprimis iumenta et agriculturalia.

Res videndae

recensere

Multa historica aedificia inveniuntur in oppido antico ad meridiem fluminis Avenlifnii sito. Dublin Castle appellatur animus Eblanae ubi olim officia praefecti regis Anglici fuerunt. Aedium pars maxima in saxo elegantissime eminens super urbem flumenque erigitur. Quod castellum olim burgus fortificatus fuerat antequam anno 1560 sedes legati fieret. Archivium invenitur in Turri Bermingham, castelli antiquissima parte, quae anno 1411 erecta est. Construebatur gradatim usque ad saeculum septimum decimum. In earum vicinia sunt prisca Bursa (postea ea utebantur tamquam curia; camaram habet cum columnis Corinthicis, constructa est anno 1779) et Ecclesia Christi, cathedralis protestantica, cuius origo fuerat anno 1038 quaeque annis inter 1870 et 1877 reconstructa est. Ecclesia cathedralis Sancti Patricii generis Gothici sedes communitatis protestanticae in re publica Hibernica degentium esse constat. Erecta fuit ista metropolis iam anno 1190; mutationes fiebant annis inter 1220 et 1260. Ionathan Swift, priscus fani decanus, hic sepultus est. Anno 1816 Ecclesia cathedralis Catholica constructa est (cui est portibus Dorica), Ecclesia Sancti Andreae (generis Graeci) et Ecclesia Sancti Georgii.

Alia aedificia mentione digna sint officium vectigalium saeculi duodevicensimi ((construebatur sub Ponte O'Connell, habet frontem 115 metrorum, porticum Doricam, tholum 38 metrorum cum statua Spei), iudicium et Leinster House, parlamenti Hibernici domus inferior (constructiones usque annum 1739, cum rotunda porticu Ionica). Multae statuae in honorem civium clarorum positae sunt, e.g. pro Daniele O'Connell, Edmundo Burke, Oliverio Goldsmith).

Instituta educatoria sunt Collegium Trinitatis iuxta Dublinum et Collegium universitarium (University College). Splendida est etiam Bibliotheca Collegii Trinitatis iuxta Dublinum. Inter academias peritorum excellit Academia promovendis scientiis et antiquitatis studiis (cum bibliotheca et museo, inde ab 1786) necnon Societas Eblanensis promovendis agriculturae quaestibusque (fundata anno 1731). Anno 1854 universitas Catholica condita est. Ne obliviscaris museum nationale (cum multis prahistoriae Hibernicae vestigiis), pinacothecam nationalem (cum effigiebus et statuis) nec Abbey Theatre.

Principale Eblanae viridarium nominatur a Phoenice, ubi est et domicilium praesidis reipublicae.

Ecclesiastica

recensere

Episcopatus Danicus de archiepiscopo Cantuariensi dependens anno 1152 ipse archiepiscopatus creatus est. Eblana est sedes archiepiscopalis et Ecclesiae Anglicanae et Ecclesiae Catholicae Romanae. Archiepiscopus Anglicanus est Reverendissimus Ioannes Neill et Romanus Reverendissimus Dermitius Martin. Duae aedes cathedrales sunt, altera Sancto Patricio, altera Christo Domino dicata, quarum haec Dioecesis Dublini et Glendalough ecclesia materna est, illa patriae totius. Aedes procathedralis Romana Catholica Sanctae Mariae dicata est.

Incolae notabiles

recensere

Bibliographia

recensere
  • Charnock, Richard Stephen. 1859. Local Etymology. Londinii: Houlston and Wright.
  • Clarke, Howard. 1990. Medieval Dublin: The Living City. Dublini: Irish Academic Press. ISBN 0-7165-2460-0.
  • Duffy, Seán, Ailbhe MacShamhráin, et James Moynes. 2005. Medieval Ireland: An Encyclopedia. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0-415-94052-4.
  • Flynn, John, et Jerry Kelleher. 2003. Dublin Journeys in America. High Table Publishing. ISBN 0-9544694-1-0.
  • Hem, Hanne. 1994. Dubliners, An Anthropologist's Account. Osloae.
  • Liddy, Pat. 2000. Dublin A Celebration: From the 1st to the 21st century. Dublin City Council. ISBN 0-946841-50-0.
  • Craig, Maurice. 1989. The Architecture of Ireland from the Earliest Times to 1880. Batsford. ISBN 0-7134-2587-3.
  • McDonald, Frank. 1989. Saving the City: How to Halt the Destruction of Dublin. Tomar Publishing. ISBN 1-871793-03-3.
  • McGee, Thomas D'Arcy. 1863. A popular history of Ireland: from the earliest period to the emancipation of the Catholics. Novi Eboraci: Sadlier.
  • McParland, Edward. 2001. Public Architecture in Ireland 1680–1760. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-09064-1.
  • Richardson, Dan. 1999. Dublín. Ediciones B. ISBN 84-406-9203-X.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eblanam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 53°20′59″N 6°15′37″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Vision of Britain • Store norske Lexikon • Treccani
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana