Cadomum
Locus: 49°10′53″N 0°21′49″W
Numerus incolarum: 108 200
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Caen
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Bretteville-sur-Odon, Carpiquet, Cormelles-le-Royal, Épron, Floriacum ad Olnam, Hérouville-Saint-Clair, Ifs, Louvigny, Mondeville, Saint-Contest, Saint-Germain-la-Blanche-Herbe, Venoix
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Cadomum[1] (Francice: Caen) est commune et urbs Franciae in praefectura Calvis Dorsis, circa 15 chm. a Freto Britannico situm. Erat caput regionis Normanniae Inferioris quae ab anno 2016 regioni Normanniae adiuncta est.
Cadomum est praeclarum aedificiis historicis Gulielmo Conquestore regnante constructis, qui hic sepultus est, et Proelio Cadomi, gravissima pugna ad Cadomum per Proelium Normanniae anno 1944 facta, cum magna pars urbis destructa esset.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Nomen Cadomi primum notum est scriptum fuisse in annali 1070 Parkeriani manuscripti Anglo-Saxonici Chronici: Her Landfranc se þe wæs abbod an Kadum com to Ængla lande 'Hic Lanfrancus, qui abbas erat apud Kadum, ad Angliam venit': veri simile est nominis origo esse Celtica (Gallica) lingua *catu-magos 'proelii campus'.
Incolae notabiles
[recensere | fontem recensere]- Alanus Robbe-Grillet, (1922-2008), Scriptor ac moderator cinematographicus
- Carolina Février, philologa
- Daniel Franciscus Spiritus Auber (1782–1871), compositor
- Radulfus Cadomensis (c.1080–c.1120)
- Tanaquillus Faber (1615–1672), philologus
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Decaëns, Joseph, et Adrien Dubois, eds. 2010. Caen Castle: A ten Centuries Old Fortress within the Town. Publications du CRAHM. ISBN 978-2-902685-75-2. Publications du CRAHM.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Cadomum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 49°10′53″N 0°21′49″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • "14118" apud INSEE • Store norske Lexikon • 2039969 Большая российская энциклопедия |