Calidoscopium
Appearance
Caleidoscopium (e Graeca voce καλειδοσκοπεω quae pulchras imagines perspicere significat) tubus est in quo specula continentur tria repercutentibus lateribus intus aspicientibus, quae prisma formant cuius bases triangula duo aequilatera et parallela sunt. Tubi in extremo duae sunt lamminae translucidae et in medio earum plurae res, diversarum formarum colorumque, quarum imagines simetrice multiplicatae videntur cum oculus opposito extremo collocatur, et si tubus rotatur imagines rotant et mutantur pulcherrimum spectaculum offerentes.
Caleidoscopium, quod a Graecis notum iam erat antiquitate, resurrexit anno 1816 inventum a physico scoto David Brewster.