Jump to content

Curtius Biedenkopf

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Curtius Biedenkopf
Res apud Vicidata repertae:
Curtius Biedenkopf: imago
Curtius Biedenkopf: imago
Nativitas: 28 Ianuarii 1930; Ludovici Portus Rhenanus
Obitus: 12 Augusti 2021; Dresda
Patria: Germania
Nomen nativum: Kurt Hans Biedenkopf

Familia

Genitores: Wilhelm Biedenkopf;
Coniunx: Ingrid Biedenkopf

Memoria

Sepultura: Johannisfriedhof, Dresden
Curtius Biedenkopf anno 2010

Curtius (vulgo Kurt) Biedenkopf (natus 28 Ianuarii 1930 Ludovici Portus Rhenanus; mortuus anno 2021) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Biedenkopf 1938 - 1945 oppido Schkopau gymnasium frequentabat; bello finito familia Biedenkopf - pater eius praeses societatis chemicae fuit in Hassiam venit, ubi Curtius Biedenkopf 1949 maturitatem adeptus est. Biedenkopf universitatibus Davidson Carolina Septentrionalis, Monachii Francofurti ad Moenum iurisprudentiae atque oeconomiae studebat. Anno 1958 doctor iurum promotus est. Tum Universitate Georgiopolitana studebat atque 1963 Francofurti habilitationem adeptus est. Annis 1967 - 1970 Biedenkopf rector Universitatis Bauci fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Annis 1973 - 1977 secretarius generalis factionis CDU erat. Tum propter differentias cum Helimuto Kohl praeside CDU, hoc officium reliquit. Anno 1980 candidatus fuit CDU praesidis ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae, sed suffragium contra Ioannem Rau perdidit. Annis 1980 - 1988 legatus Dietae Foederalis fuit. Postquam professor brevi tempore Lipsiae laboravit, primus praeses ministrorum terrae foederalis Saxoniae reconditam electus est. Annis 1994 et 1999 electionibus relectus est et maiorem partem suffragiorum Saxonum accepit. Apud incolas Saxoniae diu maxime acceptus erat et Curtius rex appellatus est. Propter incusationes crebras, qui ad pecuniam perditam pertinebant, 18 Aprilis 2002 a magistratu se recessit. Successor eius Georgius Milbradt (CDU) electus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Curtius Biedenkopf spectant.
Insigne Germaniae
Insigne Germaniae

Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Müller (2017) | Daniel Günther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)