Jump to content

Hamlet

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Hamlet - editio secunda in quarto
Alas, poor Yorick! I knew him, Horatio. Amlethus et Horatius in coemeterio ab Eugenio Delacroix picti

Hamlet, tragoedia a Gulielmo Shakespeare composita, inter opera praeclarissima litterarum Anglicarum accipitur. Scripta est inter annos fere 1599 et 1601, edita in quarto anno 1603 rursusque 1604 (quae editio saepius reimpressa est, lectionibus variis) et in editione in folio (titulo Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies) anno 1623 complexa.

Fontes, quibus auctor usus est in hoc ludo elaborando, difficiles sunt enumeratu; constat autem historiam ducis Amlethi Dani, a Saxone Grammatico in Gestis Danorum libb. 3 et 4 narratam, originem monstrare fabulae. Ante ludum nobis cognitum exstiterat et alius, cuius textus hodie deperditus protypum auctori praebuerit, ab eruditis appellatione Ur-Hamlet designatus.

Hi versus notissimi sunt:

To be or not to be: that is the Question:
Whether 'tis Nobler in the minde to suffer
The Slings and Arrows of outragious Fortune;
Or to take armes against a Sea of troubles,
And by opposing end them:
Esse an non esse, quaestio est.
Estne dignius vel aequo animo pati
fundas sagittasque Fortunae malignae,
vel arma contra aerumnarum mare capere,
easque finire oppugnando:

(Actus III, scaenae I)

Historia Amlethi invenitur in Gestis Danorum auctoris Saxonis Grammatici. Maxima argumenti pars inventa est a Gulielmo ipso Shakespeare.

Hamlet (fontibus Latinis "Amlethus") est princeps Daniae, cuius pater, qui appellatur etiam Amlethus, occiditur in castello Elsinoriensi (Danice Elseneur) a fratre suo Claudio. Claudius regnat vice Amleti et uxorem ducit matrem ipsius Amleti Gertrudam, res, quae antiquitus turpis habebatur incestuosaque. Quadam nocte larva regis superioris ante oculos vigiliarum paulisper apparet, antequam e visu evanescere possit. Dum Amlethus ac comes Horatius se larvam regis opperiri constituunt subsequenti nocte; effigies apparet atque filio suo confirmat se dormientem veneno a Claudio posito in aure interfectum esse et cupis Amlethum mortem ulturum esse suam, quod Amlethus ulla dubitatione intermissa probat. Attamen larva imperat, ne Amletus matrem occideret, immo ad divinam voluntatem reliquendam.

Actio secunda

[recensere | fontem recensere]

Amlethus se insanum esse simulat ad consilia simpliciter cogitanda. Polonius, regalis consiliarius, insaniam mentis Amlethi ortam ob non responsum amore amorem erga filiam suam, Opheliam, putat. Ipso tempore Amlethus coetum histrionum parat ad tragoediam agendam in regia, cuius argumentum est haud dissimile a contextu Amletho dicto a patris umbra.

Actio tertia

[recensere | fontem recensere]

Tragoedia acta Claudius abit maxime perturbatus et se in cubiculo suo recipit ad preces fudendas.? Dein regem rogantem vidit Amlethus nec necare eum vult, ne moriatur in gratia divina. In controversia aspera cum Gertrude Amlethus interfacit Polonium se pone lintea occultantem ac rex in Angliam Amlethum de medio tollendum mittit.

Actio quarta

[recensere | fontem recensere]

Ophelia, cum patrem mortuum videret atque Amlethum eiectum in exsilium, se occidit a dolore oppressa. Laertes frater ulcisci sororem vult et ad pugnam provocare et quidem sine missione Amlethum, pernicies? Claudio machinante et Laertem hortante. Eodem tempore Amlethus ab Anglia effugit, in qua de consiliis Claudii erat necandus.

Actio quinta

[recensere | fontem recensere]

Pugna inter Laertem atque Amlehtum incipit et de voluntate regis vinum cum veneno est bibendum Amleto, sed hoc non fit. Dein Gertruda vinum bibit, Laertes Amlethum gladio sauciat imbuto veneno, deinde Amlethus carpit gladium Laertis venenatum ac vulnerat eum. Gertruda moritur, Laertes cadit et patefacit omnia regis consilia; quam ob rem Amlethus pugione percutit Claudium, qui emittit animam una cum Laertis illa. Amlethus moriens facit, ut Fortinbras princeps Norvegiae fieret rex in Elsinore, qui Amletho iusta funera et magna solvit.

Ludus Hamlet multoties Francogallice divulgatus est:

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Alexandre Büchner, Hamlet le Danois. Lutetiae, 1878 Textus apud gallica
  • Geoffrey Bullough, ed., Narrative and Dramatic Sources of Shakespeare. Vol. 7. Londinii, 1973
  • John Casson, "The Annotated Amleth: Belleforest in the British Library" in eBLJ (2016) no. 7
  • Robert Gericke, Max Leopold Moltke, edd. Shakespeare's Hamlet-Quellen: Saxo Grammaticus (lateinisch und deutsch), Belleforest und The hystorie of Hamblet. Lipsiae, 1881 Textus apud archive.org
  • William F. Hansen, Saxo Grammaticus and the Life of Hamlet: A Translation, History and Commentary. Lincolniae, 1983

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Hamlet : Index personarum
Gulielmus Shakesperius
Gulielmus Shakesperius
  • Spectrum Hamlet senioris, olim Daniae rex · Claudius, frater Hamlet senioris, Daniae rex · Hamlet, princeps, filius Hamlet senioris · Fortinbras, Norvegiae princeps · Horatio, Hamlet amicus · Polonius, regis consiliarius · Laertes, Polonii filius · Voltimand et Cornelius, aulici · Rosencrantz et Guildenstern, aulici · Osric, aulicus · Marcellus, Bernardo et Francisco, milites · Reynaldo, Polonii famulus · Fossores · Histriones
  • Gertrude, regina, olim Hamlet senioris mulier, iam Claudii · Ophelia, Polonii filia, Hamlet principis amore capta
  • Viri et mulieres Danici, milites, nautae, nuntii, famuli