Alphabetum Graecum
Alphabetum Graecum[1] (Palaeograece Ἑλληνικά γράμματα,[2] Neograece ελληνικό αλφάβητο) est systema linguae Graecae scribendae, quod saeculo octavo a.C.n. in inscriptionibus apparet et usque ad hos dies in usu est. Ex alphabeto Phoenicio progressum primum praeter consonantes etiam vocales propriis litteris exprimit. Ex alphabeto Graeco alphabeta Latinum, Cyrillicum, Copticum, et alia orta sunt. Graeco hodie sunt viginti quattuor litterae, quae sive maiusculae sive minusculae scribuntur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Lingua Graeca ante alphabetum Graecum
[recensere | fontem recensere]Iam quibusdam saeculis ante abecedarium Graecum ortum lingua Graeca scribebatur. In cultura Mycenaea a saeculo quarto decimo usque ad saeculum duodecimum a.C.n. Linearis B, scriptura syllabatim (vel syllabarium) in lingua Mycenaea exarata, quae ex scriptura Minoa Cretae insulae progressa est, adhibebatur. Cultura autem Mycenaea dilapsa, obscura quae dicitur aetate Graeciae (saeculis duodecimo–nonum a.C.n.) rursus oblivione obruta est. In Cypro insula tantum syllabarium Cyprium scripturis Creticis simile in usu manebat. Alphabeto Graeco nulla est necessitudo cum scriptura Lineari B.
Origo alphabeti Graeci
[recensere | fontem recensere]Alphabetum Graecum e Phoenicio ortum esse e litterarum nominibus et ordine patet. De tempore adoptationis adhuc lis est, sed plerique putant hoc factum esse prima parte saeculi octavi a.C.n. Quo enim tempore inscriptiones Graecae antiquissimae scriptae sunt, litteris cum Phoeniciis eiusdem temporis congruentibus.[3] Abecedarium Graecum fuit primum quod litteras pro vocalibus induxit.
Antiquissima alphabeti inscriptio nunc habetur ea quae Gabiis, in situ archaeologico Osteria dell'Osa dicto, reperta est. Haec inscriptio, quae ΕΥΛΙΝ aut ΕΟΛΙΝ legitur, scripta esse putatur circiter anno 775 a.C.n.[4]
Veterrimum alphabetum completum nobis dat tabula anno fere 675 a.C.n. inscripta et prope urbem Marsiliana d’Albegna in Etruria inventa. Hoc alphabetum Etruscum archaicum (a dextra ad sinistram scriptum) consimile est alphabeto Graeco rubro (vide imaginem) Euboico, at ordinem Phoenicium, nec non litteras obsoletas Ξ, Ϻ? (san) et Ϙ? (coppa) suo quamque loco conservat.
Alphabeta epichoria
[recensere | fontem recensere]Iam erant in usu a prima origine varia epichoria sive indigena abecedaria Graeca. Kirchhoff (1877) tres species praecipuas distinxit ex litterarum Ξ Φ Χ Ψ usu, ordine et valore phonetico, quas distinctiones in tabula libro suo subiuncta viridi, rubro, et caeruleo inlustrat.[5]
- Abecedaria viridia vel primitiva adhibebantur in insulis Creta, Melo, Thera, et Cyrene illius colonia. Ea litteras Φ, Χ, Ψ omnino omittebant, aut interdum Ψ pro [ks] utebantur.
- Abecedaria rubra vel occidentalia adhibebantur in Graecia continentali (Attica, Argolide, Megaride, et Corinthia, coloniis excepta), in insulis Euboea, Rhodo, et Ioniis, et in Italia et Sicilia (Corinthi coloniis exceptis). In his abecedariis, Ξ omittebatur, at Χ, Φ, Ψ (hoc ordine!) = [ks], [ph], [kh]; sonus [ps] scribebatur ΦΣ aut ΠΣ. Hinc abecedaria Etrusca et Latina quoque orta sunt.
- Abecedaria caerulea vel orientalia adhibebantur a Graecis Asianis et eorum coloniis, in Attica, Argolide, Megaride, Corinthia cum coloniis, et plerisque insulis Aegaeis (Euboea, Rhodo, Creta, Melo, et Thera excepta). In his abecedariis, Ξ = [ks] et Φ, Χ, Ψ (hoc ordine!) = [ph], [kh], [ps], ut etiam in abecedario classico.
Ex omnibus Graecis, soli Cypriotae abecedario non utebantur, quippe qui antiquo suo syllabario uti pergerent, usque ad quartum fere saeculum, cum alphabetum Ionicum adoptaverunt.
Alphabeta Graeca archaica distribui quoque possunt ex usu litterarum Σ (sigma) aut Ϻ (san) quas duas ex alphabeto Phoenicio adoptaverant ad sonum [s] notandum. Pleraeque civitates unam tantum ex his eligerunt. Sic Ϻ (san) invenitur in omnibus inscriptionibus abecedario viridi scriptis, praeterea inter caeruleo utentes adhibebatur a Corinthiis et eorum colonis. Inter rubro utentes Ϻ (san) habebant Achaei et eorum coloni, et Insularum Ioniarum incolae. Contra Euboeenses, Ϻ (san) quidem noverant, sed non adhibebant, litteram Σ (sigma) praeferentes, ut omnes paene ceteri. Apud Iones Asianos, littera Ϻ (san) etiam tam insolita erat ut ex abecedario omnino exciderit.
Alphabetum classicum
[recensere | fontem recensere]Sub saeculum sextum a.C.n. in Ionia, littera Η (eta), quae prius [h] notabat, in vocalem conversa est ut posthac sonum [ɛː] notaret (qui antea litterā Ε (epsilon) notatus erat). Praeterea nova littera Ω (omega) facta est quae sonum [ɔː] notaret (qui antea litterā Ο (omicron) notatus erat). Ultimum additamentum alphabeti Ionici fuit littera Ϡ (sampi), quae breviter in usu erat ad eum sonum notandum (fortasse [ʃ]), qui postea in [ss] conversus est. Quo converso sampi retinebatur tantum ad numerum 900 notandum. Eodem modo litterae Ϝ (digamma) et Ϟ (coppa) ceteroqui obsoletae conservabantur ad numeros 6 et 90 notandos.
Anno 403/402 a.C.n., hoc alphabetum Ionicum Athenis quoque publice introductum est, ubi iam antea privatim et ad litteras scribendas in usu erat. Quod quarto saeculo a.C.n. ceterae quoque omnes civitates Graeciae asciverunt.
Alphabetum Graecum classicum, viginti septem litteras habens, formatum est saeculo quinto a.C.n. ad saeculum quartum p.C.n. Hodiernum alphabetum Graecum viginti quattuor litteras habet. Directio scripti est a sinistra ad dextram.
Hellenismus: antiquitas posterior et medium aevum
[recensere | fontem recensere]Saeculo tertio a.C.n. ab Aristophane Byzantio.Alexandriae notae ad pronuntiationem distinguendam (vide infra: Spiritus et notae) inventae sunt. His accentibus opus erat, ut litterae poeticae et scaenicae recte pronuntiari possent, quippe cum accentus musicus dynamico paulatium cedebat.
Litterae minusculae non ante tempus Byzantinum ortae sunt, ut putatur in Syria saeculo nono. A saeculo duodecimo, iota non pronuntiatum sub vocalem antecedentem positum est (Iota subscriptum).
Novum aevum
[recensere | fontem recensere]Cum antiquitate classica solae litterae maiusculae notae fuissent, quae in epistolis sive libris cursivae scribebantur, litterae minusculae Novo Aevo demum ortae sunt. Quae in typographia Graece adhuc in usu sunt.
Novo ineunte aevo in litteris typis datis multae ligaturae et imminutiones adhibebantur, quarum maxima pars postea rursus abiit. (Vide infra: Ligaturae).
Simul scripturae variantes progressae sunt, ut puta ϑ pro θ, ϰ pro κ aut ϖ pro π. Nonnullae litterae abecedario Latino similes sunt; confer β et b, η et n vel ψ et y.
Orthographia antiqua sive mediaevalis etiam in lingua Neograeca obligans permanebat, etsi ob pronuntatiationem plurimis modis mutatam multae distinctiones phonetice non iam necessariae erant. Anno 1982, cum spiritus submotus et ex tribus accentibus unus factus esset, alphabetum simplicius rite factum est.
-
Alphabeta mediaevalia
-
Ligaturae
-
Alphabetum manuscripturae
Alphabetum Graecum
[recensere | fontem recensere]Littera | Nomen | Pronuntiatio | Congrua littera Phoenicia | Translitteratio ex Graeco in Latinum | |||
---|---|---|---|---|---|---|---|
Graece | Latine | Antiqua | Hodierna | Antiqua | Hodierna | ||
Α α | ἄλφα | Alpha | [a] [aː] | [a] | 'Aleph | a | a |
Β β | βῆτα | Beta | [b] | [v] | Beth | b | v |
Γ γ | γάμμα | Gamma | [g] | [ʝ] ante [e̞] sive [i]; [ɣ] alterum |
Gimel | g | gh, g, j |
Δ δ | δέλτα | Delta | [d] | [ð] | Daleth | d | d, dh |
Ε ε | ἔ, ἐψιλόν | Epsilon | [e] | [e̞] | He | e | e |
Ζ ζ | ζῆτα | Zeta | [dz], postea [zː] | [z] | Zain | z | z |
Η η | ἦτα | Eta | [ɛː] | [i] | Heth | e, ē | i |
Θ θ | θῆτα | Theta | [tʰ] | [θ] | Teth | th | th |
Ι ι | ἰῶτα | Iota | [i] [iː] | [i], [j] | Iodh | i | i |
Κ κ | κάππα | Cappa | [k] | [c] ante [e̞] sive [i]; [k] alterum |
Kaph | k | k |
Λ λ | λάμβδα | Labda | [l] | [l] | Lamedh | l | l |
Μ μ | μῦ | My | [m] | [m] | Mem | m | m |
Ν ν | νῦ | Ny | [n] | [n] | Nun | n | n |
Ξ ξ | ξῖ | Xi | [ks] | [ks] | Samech | x | x, ks |
Ο ο | ὄ, ὀμικρόν | Omicron | [o] | [o̞] | 'Ain | o | o |
Π π | πῖ | Pi | [p] | [p] | Pe | p | p |
Ρ ρ | ῥῶ | Rho | [r], [r̥] | [r] | Res | r (ῥ: rh) | r |
Σ σ ς (finalis) |
σῖγμα | Sigma | [s] | [s] | Sin | s | s |
Τ τ | ταῦ | Tau | [t] | [t] | Tau | t | t |
Υ υ | ὔ, ὐψιλόν | Ypsilon | [u] [uː], postea [y] [yː] | [i] | Vau | u, y (inter consonantes) | y, v, f |
Φ φ | φῖ | Phi | [pʰ] | [f] | origo disputanda est | ph | f |
Χ χ | χῖ | Chi | [kʰ] | [ç] ante [e̞] sive [i]; [x] alterum |
ch | ch, kh | |
Ψ ψ | ψῖ | Psi | [ps] | [ps] | ps | ps | |
Ω ω | ὦ, ὠμέγα | Omega | [ɔː] | [o̞] | 'Ain | o, ō | o |
Litterae nonnullae aliam pronuntiationem habebant temporibus, quae aetatem classicam (i.e. ad saecula quintum–quartum a.C.n.) anteierunt, vel in non Atticis varietatibus linguae Graecae.
Litterae et symbola archaicae
[recensere | fontem recensere]Illae litterae non sunt pars abecedarii Graeci typici, sed exsistebant tempore ante classica vel in varietatibus nonnullis linguae Graecae. Litterae digamma, koppa, et sampi etiam pro denotatione numerorum adhibebantur.
Littera | Congrua littera Phoenicia | Nomen | Translitteratio ex Graeco in Latinum | Pronuntiatio | ||
---|---|---|---|---|---|---|
apud Vicipaediam | Lingua Graeca archaica | Lingua Graeca classica | ||||
F ϝ | Vau | Digamma | ϝαῦ | δίγαμμα | v, 6 | [w] |
῾ | Heth | Spiritus asper | δασὺ πνεῦμα | h | [h] | |
᾿ | Heth | Spiritus lenis | ψιλὸν πνεῦμα | ∅ | ||
Ϻ ϻ | Sadi | San | ϻάν | σάν | s, 90 | [s] |
Ϙ ϙ / Ϟ ϟ | Coph | Qoppa | ϙόππα[6] | κόππα | q, 90 | [q] |
Ͳͳ / Ϡ ϡ | Sadi | Sampi | - | σαμπί | 900 | [s] |
Ligaturae
[recensere | fontem recensere]Tempore byzantino variae ligaturae ortae sunt. Quaedam earum, quae in codicibus litteris minusculis manu scriptis creatae erant, etiam in typographia adhibitae sunt. Hodie solae tres in usu sunt:
Ligatura | Litterae | Nomen | Translitteratio ex Graeco in Latinum | Pronuntiatio | |
---|---|---|---|---|---|
apud Vicipaediam | in lingua Graeca mediaevali | ||||
ϛ | στ | Stigma | st | [st] | |
ȣ | ου | Ou | u | [u:] | |
ϗ | και | kai | [caɪ] sive postea [cε] |
-
-εῖ-
(-ei-) -
-γερ-
(-ger-) -
καὶ
(kai) -
-μω-
(-mō-) -
-ος
(-os) -
οὖν
(oûn) -
φησὶ
(phēsi)
Coniunctiones litterarum et diphthongi
[recensere | fontem recensere]Litterae | Pronuntiatio | Translitteratio Latina | ||
---|---|---|---|---|
Archaica | Classica | Hodierna | ||
ᾳ | [aːɪ] | [aː] | [a] | a |
αι | [aɪ] | [e̞] | ae | |
ει | [eɪ] | [eː] | [i] | i |
ῃ | [ɛːi] | [ɛː] | [i] | e |
οι | [oɪ] | [i] | oe, i (finalis) | |
υι | [yɪ] | [i] | ui | |
ῳ | [ɔːɪ] | [ɔː] | [o̞] | o |
αυ | [aʊ] | [av] ante vocalem seu consonantem sonantem; [af] ante sonum surdum |
au, av | |
ευ | [eʊ] | [e̞v] ante vocalem seu consonantem sonantem; [e̞f] ante sonum surdum |
eu, ev | |
ηυ | [ɛːʊ] | [iv] ante vocalem seu consonantem sonantem; [if] ante sonum surdum |
eu | |
ου | [oʊ] [oː] |
[uː] | [u] | u, ou |
γγ* | [ŋg] | palatalizatur] ante [e̞] seu [i]), sed saepe reductur ad [g] (palatalizatur ad [ɟ] ante [e̞] seu [i]); etiam pronuntiatur [ŋɣ] in contextibus nonnullis (palatalizatur ad [ŋʝ] ante [e̞]) |
ng | |
γκ* | [ŋk] | [g] in initio verbi (ad [ɟ] palatalizatur ante [e̞] seu [i]); [ŋg] alterum (ad [ŋɟ] palatalizatur ante [e̞] seu [i]), sed saepe reductur ad [g] (ad [ɟ] palatalizatur ante [e̞] seu [i]) |
nc, nk | |
γξ* | [ŋks] | [ŋks] | nx, nks | |
γχ* | [ŋx] | [ŋç] ante [e̞] seu [i]; [ŋx] alterum |
nch, nkh | |
μπ | - | - | [b] in initio verbi; [mb] alterum, sed saepe imminutur ad [b] |
mp |
ντ | - | - | [d] in initio verbi; [nd] alterum, sed saepe imminutur ad [d] |
nt |
* Docti nonnulli opinantur [ŋ] (agma) phonema distincta est.
Spiritus et notae
[recensere | fontem recensere]Ubi littera H, quae initio pro [h] adhibita erat, pronuntiationem [ɛː] accepit, ex H dimidiata signum Ͱ factum est, ut porro vox [h] exprimi posset. Postea ex hoc spiritus asper progressus est, signum diacriticum, quod litterae minusculae c simile super initialem verbi vocalem positum est. Per analogiam spiritus aspri postea spiritus lenis creatus est, cui est forma spiritus aspri retroversi, ut vocalem initialem [h] carentem indicaret.
- Exempla
- Spiritus asper (῾): ὕδωρ hydōr 'aqua', ῥυθμός rhythmos 'rhythmus', Ἕλλας Hellas 'Graecia'
- Spiritus lenis (᾽): ἐγώ egō 'ego', Ἔρως erōs 'amor'
Linguae Graecae antiquae etiam accentus musicus trium sonorum variorum fuit. Quibus etiam verba distingui possunt, ut puta verbum pan, quod sono ascendente-descendete 'omne' valet, cum idem verbum sono ascendente deum Pan significet. Accentus musicus iam tempore Hellenistico in accentum dynamicum mutatus est, qui in plurimis linguis Europaeis et extraneis invenitur. Ut litterae antiquae amplius recte ac distincte pronuntiari possent, tres notae ad sonos describendos creatae sunt:
- Acutus, Graece ὀξεῖα, (´) pro sono acuto, exemplum: Διοτίμα 'Diotíma'
- Gravis, Graece βαρεῖα, (`) pro sono gravi, exemplum: καὶ αὐτὸς τιμῶ kaì autòs timô 'et ipse venenor'
- Circumflexus, Graece περισπωμένη, (῀) pro sono asendente ac descente, exemplum: Φαῖδρος 'Phaîdros'
In lingua Graeca hodierna (cui neque sunt sonus [h] neque accentus musicus) hi accentus et spiritus anno 1982 aboleti sunt. Accentus unica nota tonos (τόνος) vocata expleti sunt, quae nunc in verbis plurium syllabarum syllabam acutam denotat. (Tonos acuto similis est, sed ab Unicodice, cum sit nota particularis, ab acuto distinguitur.) Hoc systema simplicius monotonicum (μονοτονικό) nominatur; interdum autem etiam antiquum accentuum systema, orthographia polytonica, una cum spiritu adhibetur, et in litteris et in scriptis vitae quotidianae.
Aliae notae diacriticae
[recensere | fontem recensere]Tremate (¨) in lingua Graeca antiqua demonstratur duas vocales diphthongum non efficere, sed duas syllabas pronuntiari. Sic Ἀτρεΐδης 'filius Atrei' quattuor syllabis (A-tre-i-dēs) pronuntiatur. In lingua Neograeca trema, pronuntiationem separatam unius digraphorum significat (οϊ, οϋ, αϊ, εϊ), ut puta in verbo καΐκι 'navis', quod /ka'iki/ pronuntiatur, non autem /keki/ (si trema non esset).
In diphthongis longis ēi, ōi, et āi, sonus [i] iam maturius desiit audiri. A saeculo duodecimo sub vocali antecedente positum et iota subscriptum appellatum est. Exemplum: τῇ pro τηῖ (dativus articuli definiti feminini generis). Litteris maiusculis, iota plerumque adscribitur (iota adscriptum appellata). Exemplum: Ἅιδης, pronuntia: Hādēs 'Orcus'. In lingua Neograeca, iota subscriptum anno 1982 aboletum est.
Numeri
[recensere | fontem recensere]Litterae alphabeti Graeci etiam pro signis numerorum adhibentur. Litterae alphabeti Graeci simul etiam pro systemate numerali adhibebatur, in quo, sicut in systemate Romano, litterae numeros repraesentant.
Erant duae computandi rationes, Thesica et Milesica, quod nomen verisimiliter a Mileto urbe deductum est. Usus utriusque rationis iam in Iliade invenitur.
Usus in aliis linguis
[recensere | fontem recensere]Abecedarium Graecum in multis aliis linguis adhibitum est. Qui linguam Etruscam scribebant forma quadam occidentali usi sunt, litteras viginti sex comprehendenti, cum san et koppa, omega autem nondum inventa (vide imaginem tabulae Marsilianensis). Idem abecedarium in aliis linguis Italicis antiquis adhibebatur, sed cum mutationibus nonnullis. In lingua Osca additae sunt "f", "ū", "ī", omissae Θ Φ Χ Ξ Ψ; in lingua Latina addita est G, omissae sunt Θ Ξ Ϻ (san) Φ Ψ (vide etiam Abecedarium Latinum). Qui linguam Copticam scribebant vel septem vel octo litteras, e scriptura Aegyptia extractas, ad abecedarium Graecum addiderunt (vide etiam Abecedarium Copticum); qui Bactrianam, sermonem Iranicum, scribebant litteram unam addiderunt. Simili modo abecedaria Gothicum, Armenium, Georgicum, Glagoliticum, Cyrillicum de alphabeto Graeco originem ducunt.
Litterae pro aliis linguis et abecedariis inventae
[recensere | fontem recensere]Abecedarium | Imago | Typus | Lingua | Nomen | Translitteratio | Pronuntiatio | ||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
apud Vicipaediam | in lingua nativa? | in lingua Graeca | ||||||
Unicode Osca |
𐌚 | Osca | f | [f] | ||||
𐌞 | ū | [uː] | ||||||
𐌝 | ī | [iː] | ||||||
Unicode Latina |
G g | Latina | G | ge | g | [ɡ] | ||
Unicode Graeca |
Ϳ ϳ | Arbanitica | Yot | ϳε̱ | j | [j] | ||
Ϸ ϸ | Bactriana | Sho | š | [ʃ] | ||||
Unicode Coptica et Unicode Coptica in Graeca |
Ϣ ϣ | Coptica | ϣⲁⲓ | š | [ʃ] | |||
Ϥ ϥ | ϥⲁⲓ | f, 90 | [f] | |||||
Ϧ ϧ | ϧⲁⲓ | ḫ | [x] | |||||
Ϩ ϩ | ϩⲟⲣⲓ | h | [h] | |||||
Ϫ ϫ | ϫⲁⲛϫⲁ | ḏ | [ʤ] | |||||
Ϭ ϭ | ϭⲓⲙⲁ | c | [ʧ] | |||||
Ϯ ϯ | τⲓ | ti | [ti̯] | |||||
Ⳁ ⳁ | ⲯⲓⲥ ⲛϣⲉ | 900 |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Desiderius Erasmus, Alphabetum graecum, 1530; Robert Estinenne, Alphabetum Graecum, Ex officina Rob. Stephani, 1550; Scholia in Dionysii Thracis Artem grammaticam, recensuit et apparatum criticum indicesque adiecit Alfredus Hilgard, Lipsiae, in aedibus B.G Teubneri, 1901, p. IX; Luis Gonzaga Aires da Fonseca, De origine et evolutione alphabeti graeci, 1938; et paene ubique.
- ↑ Herodotus 4.87: "ἐνταμὼν γράμματα ἐς μὲν τὴν Ἀσσύρια ἐς δὲ τὴν Ἑλληνικά".
- ↑ * Herodotus, Terpsichore 58-61. Cf. Pierre Swiggers, "Transmission of the Phoenician Script to the West," in Peter T. Daniels et William Bright, The World's Writing Systems (1996).
- ↑ D. R. Ridgway, "Greek letters at Osteria dell'Osa," Opuscula Romana 20 (1996): 87.
- ↑ Kirchhoff (1877).
- ↑ Nomen reconstructum.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Comrie, Bernard, Stephen Matthews, et Maria Polinksy, edd. 1998. Bildatlas der Sprachen: Ursprung und Entwicklung der Sprachen dieser Erde. Bechtermünz. Augustae Vindelicorum. ISBN 3-8289-0707-5.
- Coulmas, Florian. 1999. The Blackwell Encyclopedia of Writing Systems. Oxoniae: Blackwell Publishers. ISBN 0-631-21481-X.
- Daniels, Peter T., et William Bright. 1995. The World's Writing Systems. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-507993-0.
- Duhoux, Y., et Anna Morpurgo Davies, edd. 2008. A Companion to Linear B: Mycenaean Greek Texts and their World. Louvain.
- Easterling, P. E., et C. Handley, edd. 2001. Greek Scripts: An Illustrated Introduction. Londinii.
- Horrocks, Geoffrey. 2010. Greek: A History of the Language and its Speakers. Editio altera. Chichester: Wiley-Blackwell. ISBN 978-1-4051-3415-6.
- Jeffery, L. H. 1990. The Local Scripts of Archaic Greece. Editio altera, ab A. W. Johnston redacta. Oxoniae: Oxford University Press.
- Kirchhoff, Adolf. 1877. Studien zur Geschichte des griechischen Alphabets. Ed. tertia. Berolini: F.Dümmler.
- Nenci, Giuseppe. 1998. "L'introduction de l'alphabet en Grèce selon Hérodote (v 58)." Revue des Études Anciennes 100 (3-4)ː 579–89
- Powell, Barry. B. 1991. Homer and the Origin of the Greek Alphabet. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-37157-0.
- Schubart, Wilhelm. 1925. Griechische Palaeographie. Handbuch der Altertumswissenschaft, 1.4.1. Monaci: Beck.
- Segert, Stanislav. 1963. "Altaramäische Schrift und die Anfänge des griechischen Alphabets." Klio 41: 38–57. doi:10.1524/klio.1963.41.jg.38.
- Willi, Andreas. 2005. "Κάδμος ἀνέθηχε: Zur Vermittlung der Alphabetschrift nach Griechenland". Museum Helveticum 62: 162–71.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Haralambous, Yannis. Keeping Greek Typography alive
- Ihnken, Thomas. "Altgriechisch tippen mit WINDOWS XP (Home Edition)." Praecepta de lingua Graeca antiqua auxilio Windows XP scribenda.
- Nicholas, Nick. Greek Unicode Issues
- Sylburgius, Fridericus. Ligaturae Graecae.
- The Unicode Standard, Section 7.2: Greek
- The Unicode Standard, Code Chart Greek and Coptic
- The Unicode Standard, Code Chart Greek Extended
- The Unicode Standard, Code Chart Ancient Greek Numbers
- The Unicode Standard, Section 21.4: Ancient Greek Musical Notation
- The Unicode Standard, Code Chart Ancient Greek Musical Notation
- Conversio litterarum: Latine ↔ Graece olim apud ncnever.free.fr
- Cursiva Graeca
- Praecepta de lingua Graeca antiqua auxilio Windows 2000 scribenda (polytonice, sine notis)
- Herodotus 5,58 (Graece et Theodisce). (Herodotus narrat quomodo abecedarium Phoenicium a Graecis accepta sit.)