Jump to content

Ambystoma mexicanum

E Vicipaedia
Specimen leucisticum?

Classis : Amphibia 
Ordo : Caudata 
Familia : Ambystomatidae 
Genus : Ambystoma 
Species : A. mexicanum 
Ambystoma mexicanum 
(Shaw, 1789)  
Conservationis status

Ambystoma mexicanum, multis in linguis axolotl (ex Lingua Nahuatl, lingua Aztecorum) est species caudatorum familiae Ambystomatidarum. Praeclarum est propter unum signum, propter enim neoteniam. Ceteroqui clara est partium corporis regenerationis opportunitas, quae est non solum Ambystomae mexicani, sed etiam caudatorym ceterorum signum. Neotenia est et signum Protei anguini, caudati antrorum Europae Orientalis.

Habitatio et Crebritas

[recensere | fontem recensere]

In Xochimilconi Lacu, Chalconi Lacu tamquam in piscinis parvis habitant et in feritate nunc valde rara sunt, usque ad 1930 mattea Aztecorum; hodie severe tuta sunt, tamen non crebra facta sunt. In aquariis autem valde crebra sunt.

Facticate,? hac in specie, forma fera est fulva aut paene nigra. Aberrationes sicut leucismus melanismusque proinde in forma fera sunt, sed rarae. In aquariis tales aberrationes valde crebrae sunt, quod selectio hominum pulchritudinem, selectio autem naturae duritam efficit. Individua albinotica non pura sunt; ab "Humphrey professore" cum Ambystoma tigrino permixta sunt. Forma leucistica et haec forma albinotica non indifferentes sunt, sed formae leucisticae oculi nigri, formae albinoticae oculi valde inpigmentiti sunt.

Ambystoma mexicanum est species neotenica, quod tiroxinum hormonum ex glandula thyreoidea (nomenclatura medicorum) effundere non possunt. Si tiroxinum ab individuo devoratum est, hoc individuum metamorphosis facere potest. Factitate? famis causa mortem obeunt, si superstitem sunt, adulta sunt in vetusta a quattuor ad quinque annis.

Aevo sextorum ad nonorum mensium fecunda fiunt; bona autem non est pecuaria in illo senectute cum immatura sint, etiam ipsa crescunt. Quotienscumque copulatio locum habet, primum animal masculinum coniugi audientam largitur, postquam spermatophores ponit et coniugem supra eos pellit. Coniux post horas octo ad viginti quattuor multa ova ponit: octoginta ad quingenti. Ova coniugis purae sunt fusca; ova autem coniugis albinoticae alba sunt.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List