Jump to content

Amphitryon

E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Amphitruo (Plautus).
Caput Amphitruonis in pariete picta Herculanensi.

Amphitryon,[1] vel apud Plautum Amphitruo,[2] (Graece Ἀμφιτρύων), in mythologia Graeca est filius Alcaei (Tirynthis regis) et Astydamiae, id est nepos Persei, Andromedae et Pelopis. Alcmenam, filiam Electryonis, uxorem duxit, e qua genuit Iphiclem qui uno die ante fratrem Herculem natus esse dicitur, a Iove ex eadem Alcmena genitum.

Fabulae mythologicae

[recensere | fontem recensere]

Electryoni regi Mycenarum, et patruo suo et sororis Anaxo marito, succurrit Amphitruo, cum filii Pterelae regnum invaserunt et gregem boum secum rapuerunt. Nam armentum redemit et filiam regis, Alcmenam, sponsam accepit. Mycenas igitur servaturus erat, Electryone expeditionem adversus Teleboas parante, cum casu infelici socerum interfecit : nam in bovem furentem fustem iniecit qui cornibus resiluit et caput regis feriit. Electryone mortuo Thebas in exsilium profectus a rege Creonte benigne acceptus caede lustratus est. Alcmena secuta quidem est, sed nubere ei noluit nisi prius fratres suos a Pterelai filiis occisos vindicasset. Tum auxilium Creontem rogavit, qui negavit sese copias ei praebiturum nisi prius fines suos volpe Teumesia[3] a Dionyso missa liberasset. Fatale autem erat hanc volpem a nemine umquam capi posse. Tum Amphitruo amico Atheniensi Cephalo persuasit ut venationi interesset cum cane quodam quem ex Creta a Minoe per uxorem Procrida dono acceperat. Quem canem persequentem nulla fera umquam effugere poterat. Cum fata duorum animalium contraria essent nec exitus reperiri posset, tandem et canem et volpem Iuppiter in saxa vertit. Sic Amphitruo cum exercitu Thebano Oechaliam, oppidum regis Pterelai, in insula Tapho sitam, obsedit. Pterelao autem capillus aureus in coma erat, a patre[4] Neptuno/Poseidone datus, ut pignus immortalitatis. Quamdiu rex vixit urbs capi non potuit donec filia regis, Comaitho, amore pulchri Amphitruonis perdita, capillum fatalem fraude secuit : sic misere periit Pterelas. Nec meritum virginis agnovit nec gratias ei egit Amphitruo, sed indignitate proditionis commotus, capta urbe, puellam necari exempli gratia iussit[5]. Interea Iuppiter speciem Amphitruonis prae se ferens ad Alcmenam contendit, victoriam et poenas a Pterelao datas ei nuntiat ac singula facta tam accurate narrat ut Alcmene ne dubitarit quidem, quin maritus suus fuisset. Itaque cum deo concubuit, e quo concubitu Hercules genitus. Cum rem resciit Amphitruo, uxorem comburere voluisse a nonnullis mythographis dicitur et Iovem pluendo rogum extinxisse[6]. Contra in comoedia Plautina Amphitruo voluntatem Iovis veretur nec quicquam contra uxorem temptat.

De morte diversae sunt traditiones : in Apollodori bibliotheca Amphitruo occiditur in pugna cum Ergino paulo ante Herculis nuptias cum Megara[7]. At tam in Senecae quam in Euripidis tragoediis adhuc vivit cum Hercules furens et uxorem Megaram et filios ex ea genitos necat.

De persona scaenica

[recensere | fontem recensere]
Hercules duos serpentes suffocat mirantibus parentibus Amphitruone et Alcmena (saec. XVI).

In tragoediis

[recensere | fontem recensere]

In multas fabulas scaenicas antiquas Amphitruo ut persona inductus est: incertum est an in tragoediam Aeschyleam hodie deperditam cui titulo Alcmene (nam de qua parte vitae heroidis inibi agatur nescimus), Sophocles vero tragoediam cui titulo Amphitruo composuit et in fabula Euripidea Alcmena Amphitruonem partes egisse scimus. Certe persona harum duarum tragoediarum adhuc exstantium est: Heracles Euripideus et Hercules furens Senecae. In hac fabula filium Herculem sese necare volentem patrio amore retinet, postquam heros mente captus liberos et uxorem Megaram ipse occidit. Apud Latinos poeta L. Accius quoque tragoediam Amphitruo inscriptam[8] et hodie deperditam composuerat.

In comoediis

[recensere | fontem recensere]

Plures comoediae Graecae de fabula Amphitruonis et Alcmenae perierunt : una extat celeberrima comoedia Plautina Amphitruo, in qua Alcmena, uxor plena dignitatis, amans et casta, dolis Iovis decepta est. Amphitruo, quamvis maritus a deis ludificatus, per se comica persona non erat: nam dux exercitus victoris non sine dignitate videtur. Ex rebus et confusione personarum vis comica nascitur. Nonnulli dramatici auctores moderni hanc fabulam imitati sunt et argumentum retractaverunt. Praecipui sunt hi:

De sensu quodam derivato.

[recensere | fontem recensere]

In quibusdam linguis modernis amphitruo vocabulum sermonis communis factum est, quo "hospes" designatur ac praesertim hospes munificus, qui ad lautas cenas invitat. Huius verbi usus litteratorum hominum proprius est nec in sermone cotidiano usurpatur nisi cum grano salis, ideo ut sermo lepidior ac iocose quaesitior fieret. Ut eruditi volunt, non e fabula Plautina hic sensus ortus est sed e versu Iohannis Rotrou. Nam cum familia et arbitri verum Amphitruonem a falso dinoscere nequirent, exclamaverunt:

"Point, point d'Amphitryon où l'on ne dîne."[9]

Quem postea Molière sic imitatus est:

"le véritable Amphitryon est l’Amphitryon où l’on dîne "[10]

Non est igitur quod putes ideo hospitem sic nominatum esse, quia Amphitruo tam facilis erga hospites divinos exstitit, ut etiam usum propriae uxoris eis commodaverit.

  1. Ovidius, Metamorphoses 6.112.
  2. Plautus, Amphitruo passim.
  3. Τευμησία άλώπηξ.
  4. Sive pater sive avus secundum alios auctores : tum Neptunus pater Taphii erat qui et ipse pater Pterelai.
  5. Quae fabula plurimas similitudines praebet cum fabula regis Nisi Megarae a Minoe obsessi et a filia Scylla proditi.
  6. Sic Euripides in tragoedia hodie deperdita. Cf Plautus, Rudens 86
  7. II,4,11.
  8. Fragmenta L. Accii Latine et Francogallice.
  9. Latine Non, non est Amphitruo ubi non cenatur
  10. Latine "Verus Amphitruo est Amphitruo ubi cenatur" Actus III, scaena 5.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]