Argovia
Pagus Argovia | |
---|---|
Notatiae elementi | |
Caput: | Aravia |
Ambitus: | 1'404 km² |
Populatio: | 600 040(31.12.2009)[1] |
Densitas: | 427 incolae pro km² |
Pars Helvetiae ab: | 1803 |
Signum: | AG |
Lingua: | Lingua Theodisca |
Pagina domestica: | www.ag.ch |
Tabula | |
Argovia (Germanice: Aargau) est pagus Helvetiae Germanicae ad septemtriones vergens.
Argoviae finitimi pagi atque civitatis sunt: Pagus Basilea Urbs, Pagus Basilea rus, Solodurum, Berna, Lucerna, Tugium, Turicum Germaniaque.
Argovia nomen ab flumine Arola (de:Aare) invenit.
Argovia est omnis divisa in partes quattuor, quarum unam Praefecturam Liberam (de:Freiamt), aliam Comitatum Aquarum (de:Grafschaft Baden), tertiam Vallem Friccam (de:Fricktal), et ultimam Argoviam Beronalis (de:Berner Aargau) appellantur.
Sermo publicus
[recensere | fontem recensere]Incolae pagi Argoviae Germanice loquuntur.
Religio
[recensere | fontem recensere]Magna pars incolarum districtuum Aravia, Bruga, Kulm, Lenzburg et Zofingen, qui olim ad pagum Bernam pertinebant, se reformatam, illa aliorum districtuum invicem se Catholicam esse profitetur. Propter migrationum hodie sunt tamen in pago homines multaram religionum.
Institutiones
[recensere | fontem recensere]Facultas leges faciendi pertinet ad Consilium Magnum a 140 (usque ad annum 2005 200) legatis populi constitutum (Germanice Grosser Rat) et administrandi ad Gubernationis Consilium (Regierungsrat) a 5 legatis constitutum.
Districtus
[recensere | fontem recensere]Pagus Argovia in undecim districtus divisus est. Hi sunt Argoviae districtus:
- Aarau cuius caput est urbs Aravia
- Aquae Helveticae cuius caput est urbs Aquae Helveticae
- Bremogartum cuius caput est urbs Bremogartum
- Bruga cuius caput est urbs Bruga
- Kulm cuius caput est urbs Unterkulm
- Laufenburg cuius caput est urbs Laufenburg (Argovia)
- Lenzburg cuius caput est urbs Lenzburg
- Muri cuius caput est urbs Muri
- Rheinfelden cuius caput est urbs Rheinfelden (Argovia)
- Zofingen cuius caput est urbs Zofingen
- Zurzacha cuius caput est urbs Zurzacha
Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Argoviam spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Turicum · Berna · Lucerna · Urania · Suitia · Subsilvania inferior · Subsilvania superior · Glarona · Tugium · Friburgum · Solodurum · Basilia Urbs · Basilia Rus · Scafusa · Abbatis Cella Interior · Abbatis Cella Exterior · Sanctogallum · Grisonia · Argovia · Turgovia · Ticinum · Pagus Valdensis · Valesia · Novicastrum · Genava · Iura | |