Jump to content

Batus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Batus
Res apud Vicidata repertae:
Batus: imago
Batus: imago
Nativitas: 1205; Mongolia
Obitus: 1255; Sarai
Patria: regio Yuan

Familia

Genitores: Dschudschius;
Coniunx: Borakchin Khatun
Proles: Sartaq Khan, Toqoqan
Familia: Tschingisidae

Memoria

Sepultura: Mongolia

Batus[1] (Mongolice Бат, tr. Bat; Tatarice Бату, tr. Batu; Russice Батый, tr. Batyj) (natus circa 1209; mortuus anno 1256), fuit chanus, filius secundus Zuzi et nepos Cingischam.

Batus in pictura Sinica

Post mortem patris sui (anno 1227) ditionis eius imperator factus est. Voluntate conventus nobilium Mongolicorum, anno 1235, agmen 120 milium militum ad Europam Orientalem duxit. Bulgariam ad Rha et Kamam fluvios sitam expugnavit (anno 1236), ducatus Rutheniae Septentrio-Orientalis (annis 12371238) et Meridianae devastavit; in Poloniam, Hungariam, Bohemiam, et Bulgariam (annis 12401242) incurrit. Post mortem cagani (imperatoris Mongolorum) Ugadai (anno 1241) se domum convertit et paulo post copias suas ex Europa Media et Balcanis extraxit. Annis ab 1242 annum 1256, terris ditionis (ulus) patris sui Zuzi ad occidentem Rhymni fluvii imperabat. Praetorium suum condidit ad fluxum inferiorem Rha fluvii, ubi medio saeculi tredecimi urbs Sarai, caput Ordae Aureae, crevit. Post mortem Zagatai (anno 1242) ut senior nominalis gentis Cingisidorum aestimabatur. Pro depositione e solio cagani dynastiae Ugadai luctabat, fratris sui compatruelis Munke gratia. Cum Munke anno 1251 caganus factus est, Batus de facto coimperator eius fuit; ditionem Zagatai cum eo divisit.

  • Historia patria: encyclopaedia, volumen primum = Отечественная история: энциклопедия: в 5 т.: / т. 1: А – Д / Редкол.: В.Л. Янин (гл. ред.) и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 1994. – ISBN 5-85270-049-5, ISBN 5-85270-076-2 (т. 1) (Russice)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
Vicimedia Communia plura habent quae ad Batum spectant.