Berkeley Software Distribution
Berkeley Software Distribution (BSD) fuit systema internum in Research Unix conditum atque excogitatum distributumque a Computer Systems Research Group (CSRG) in Universitate Californiensi Berkeleiae sita. Hodie, nomen BSD eius progenies significat, sicut FreeBSD, OpenBSD, NetBSD, et DragonFly BSD, ac systemata quidem in illis progeniebus condita.
BSD primum Berkeley Unix appellabatur quia suus codex in codice originali primae generationis Unix apud Bell Labs excogitatae conditus est. BSD late a venditoribus computatralium stationum operariarum annis 1980 ascitum est, plerumque formam habens variationum Unix propriarum sicut Ultrix societatis DEC et SunOS societatis Sun Microsystems propter eius diplomata permissiva et quia eo familiariter utebantur multi ingeniarii conditoresque societatum technologicarum.
Hae res derivativae BSD propriae plerumque ab UNIX SVR4 et OSF/1 annis 1990 reponebantur, sed editiones posteriores fundamenta complurium systematum internorum fontibus apertis praeditorum factae sunt, inter quae FreeBSD, OpenBSD, NetBSD, DragonFly BSD, Darwin, et TrueOS. Quae systemata vicissim a systematibus internis proprietariis adhibebantur, inter quae macOS societatis Apple, et iOS, quae ex eis derivata sunt,[1] ac Microsoft Windows, quod (saltem) partem eius codicis TCP/IP adhibebat, qui usus legitimus erat, sine autem confessione conveniente.[2] Codex ex FreeBSD etiam ad operativum monitorii lusorii PlayStation 4 systema creandum adhibebatur.[3]
Progenies systematum BSD
[recensere | fontem recensere]Aliquot systemata interna in BSD condita sunt, inter quae FreeBSD, OpenBSD, NetBSD, MidnightBSD, Darwin, et DragonFly BSD. Ambo NetBSD et FreeBSD anno 1993 excogitata sunt, primum ex 386BSD derivata (re etiam Jolix appellata), et codicem originalem 4.4BSD-Lite anno 1994 sibi adsumpserunt. OpenBSD ex NetBSD anno 1995, et DragonFly BSD ex FreeBSD anno 2003 furcatum est (ut dicitur). BSD praeterea fundamentis nonnullarum editionum Unix proprietarum profuit, sicut SunOS societatis Sun, DYNIX societatis Sequent, NeXTSTEP societatis NeXT, Ultrix societatis DEC, et OSF/1 AXP (nunc Tru64 UNIX). NeXTSTEP vicissim fundamenta factum est systematis macOS societatis Apple Inc.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Leffler, Samuel J., Marshall K. McKusick, Michael J. Karels, et John S. Quarterman. 1989. The Design and Implementation of the 4.3BSD UNIX Operating System. Addison Wesley. ISBN 978-0-201-06196-3.
- McKusick, Marshall Kirk. 1999. "Twenty Years of Berkeley Unix – From AT&T-Owned to Freely Redistributable." In Open Sources: Voices from the Revolution, ed. Chris DiBona, Sam Ockman, et Mark Stone. O'Reilly. ISBN 978-1-56592-582-3.
- McKusick, Marshall Kirk, Keith Bostic, Michael J. Karels, et John S. Quartermain. 1996. The Design and Implementation of the 4.4BSD Operating System. Addison Wesley. ISBN 978-0-201-54979-9.
- McKusick, Marshall Kirk, et George V. Neville-Neil. 2004. The Design and Implementation of the FreeBSD Operating System. Addison Wesley. ISBN 978-0-201-70245-3.
- Salus, Peter H.. 2008. The Daemon, the GNU & The Penguin. Reed Media Services. ISBN 978-0-9790342-3-7.
- Salus, Peter H.. 1994. A Quarter Century of UNIX. Addison Wesley. ISBN 978-0-201-54777-1.
- Salus, Peter H. 1995. Casting the Net. Addison-Wesley. ISBN 978-0-201-87674-1.
- Tanenbaum, Andrew S. 2009. Moderne Betriebssysteme. Pearson. ISBN 978-3-8273-7342-7.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "A timeline of BSD and Research UNIX."
- "UNIX History." Historia UNIX et BSD diagrammatibus explicata.
- "The Design and Implementation of the 4.4BSD Operating System."
- "The Unix Tree: Source code and manuals for old versions of Unix."
- EuroBSDCon. Congressus annuus in Europa mense Septembri, Octobri, aut Novembri ex anno 2001 praeter 2003 habitus.
- BSDCan. Congressus annuus Ottavae in Canada ex Maio 2004, sed ex Iunio 2015 habitus.
- AsiaBSDCon. Congressus annuus Tocii Martio ex 2007 habitus.
- mdoc.su Collectio URL pro FreeBSD, OpenBSD, NetBSD, et DragonFly BSD, web-service scriptum in nginx.
- BXR.SU Super User's BSD Cross Reference.