Biblia
Biblia, plenius Biblia Sacra (gen. Bibliorum Sacrorum, sed Medio Aevo nonnumquam Bibliae Sacrae), scripturas sanctissimas Christianorum Iudaeorumque comprehendunt. Ex variis libris constant, quorum non omnes ab omnibus sectis religiosis agnoscuntur. Libri a Catholicis Romanis Orthodoxisque sed non a Protestantibus recepti Apocrypha appellantur, seu, apud Catholicos Romanos, "Deuterocanonici."
Triginta novem libri primi Bibliorum a Iudaeis accipiuntur; quae pars more translaticio Vetus Testamentum sed aptius Biblia Iudaica (Hebraice Thanach) appellatur.
Pars altera Bibliorum Sacrorum, quae ex viginti septem libris constat, a Christianis tantum accipitur, et ab omnibus fere Novum Testamentum appellatur.
Vetus Testamentum plerumque Hebraice, partim Aramaice, Novum Testamentum Graece scriptum est. Biblia Sacra in sermonem Latinum a Sancto Hieronymo conversa sunt, et haec Biblia Vulgata nominantur.
Multi Iudaei et Christiani libros Bibliorum Sacrorum quotidie legunt, sed etiam sunt homines minus religiosi qui studio Bibliorum Sacrorum sese dicant.
Ioannes Gutenbergus, inventor Germanicus, fuit primus qui libros sacros machinis in litteris motilibus produxit, et circa 180 exempla Bibliorum Sacrorum versionis praeclarae Biblia Vulgata Gutenbergiana in chartas cannabaceas transcripsit.
Vetus Testamentum seu Thanach
[recensere | fontem recensere]Libri Veteris Testamenti Bibliorum Sacrorum, quarum antiquissimi sunt Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, et Deuteronomia, inter annos 1400 a.C.n. et 500 a.C.n. scripti sunt. Fertur illos scriptos esse a quodam Moyse circa annum 1400 a.C.n., sed scholastici hodierni dicunt eos post 700 a.C.n. scriptos esse.
Plurimi Christiani, Iudaei, et periti nostrae aetatis dicunt librum ultimum, illum Malachi, circa 500 a.C.n. scriptum esse.
Novum Testamentum
[recensere | fontem recensere]Novum Testamentum est altera Bibliorum Sacrorum Christianorum pars.
Personae notabiles
[recensere | fontem recensere]Citationes
[recensere | fontem recensere]- "Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia; ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus." (Epistola II ad Timotheum 3:16–17; Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam)
- "Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus." (Epistula II ad Timotheum 3:16–17; Nova Vulgata)
- "Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti; et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis." (Epistola ad Hebraeos 4:12; Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam)
- "Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis." (Epistula ad Hebraeos 4:12; Nova Vulgata)
Nexus interni
- Biblia Hebraica Stuttgartensia
- Biblia Anglica
- Catenae
- Franciscus Dryander
- Sanctae Scripturae Latine
- Scriptorium
- Studium Bibliorum
Fontes
[recensere | fontem recensere]Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam[:] Divisionibus, Summariis et Concordantiis Ornata[:] Denuo ediderunt complures Scripturae Sacrae Professores Facultatis theologicae Parisiensis et Seminarii Sancti Sulpitii. Romae—Tornaci—Parisiis: Desclée et Socii, Edit. Pont., 1956. Imprimatur[:] Tornaci, die 21 Junii 1938[:] J. Lecouvet, Vic. Gen.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Anderson, Bernhard W. Understanding the Old Testament. ISBN 0-13-948399-3.
- Asimov, Isaac. 1981. Asimov's Guide to the Bible. Novi Eboraci: Avenel Books. ISBN 0-517-34582-X.
- Berlin, Adele, Marc Zvi Brettler, et Michael Fishbane. 2003. The Jewish Study Bible. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-529751-2.
- Brown, Raymond E., Joseph A. Fitzmyer, et Roland E. Murphy, eds. 1990. The New Jerome Biblical Commentary. Nova Caesarea: Prentice Hall. ISBN 0-13-614934-0.
- Bruce, Frederick. 1988. The Canon of Scripture. Downers Grove Illinoesiae: IVP Academic. ISBN 978-0-8308-1258-5.
- De Hamel, Christopher. 1992. Medieval Craftsmen: Scribes and Illuminations. Buffalo: University of Toronto Press.
- Ehrman, Bart D. 2005. Misquoting Jesus: The Story Behind Who Changed the Bible and Why. Novi Eboraci: HarperSanFrancisco. ISBN 0-06-073817-0.
- Head, Tom. 2005. The Absolute Beginner's Guide to the Bible. Indianapoli: Que Publishing. ISBN 0-7897-3419-2.
- Henshaw, T. 1963. The Writings: The Third Division of the Old Testament Canon. Londinii: George Allen & Unwin Ltd.
- Lienhard, Joseph T. 1995. The Bible, The Church, and Authority. Collegeville Minnesotae: Liturgical Press.
- Lindsell, Harold. 1978. The Battle for the Bible. Zondervan Publishing House. ISBN 0-310-27681-0
- Masalha, Nur. 2007. The Bible and Zionism: Invented Traditions, Archaeology and Post-Colonialism in Palestine-Israel. Londinii: Zed Books.
- McDonald, Lee M., et James A. Sanders, eds. 2002. The Canon Debate. Hendrickson Publishers. ISBN 1-56563-517-5, ISBN 978-1565635173.
- Miller, John W. 1994. The Origins of the Bible: Rethinking Canon History. Mahwah Novae Caesareae: Paulist Press. ISBN 0-8091-3522-1.
- Riches, John. 2000. The Bible: A Very Short Introduction. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-285343-1.
- Taylor, Hawley O. 1948. Mathematics and Prophecy: Modern Science and Christian Faith. Wheaton Illinoesiae: Van Kampen.
- Wright, N. T. 2005. The Last Word: Scripture and the Authority of God: Getting Beyond the Bible Wars. Novi Eboraci: HarperCollins. ISBN 978-0-06-087261-8.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicicitatio habet citationes quae ad Biblia Sacra spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Biblia Sacra spectant. |
Lege /Βιβλία ("Biblia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
- Bibliotheca Augustana, Vulgata (Hieronymiana versio) (annis 382–405)
- Biblia Sacra Vulgata multiparallela.
- Novum Testamentum.
- Vaticanum, Nova Biblia Vulgata Latina (1979).
- Nova Biblia Vulgata Latina.
- Vulgata (Hieronymiana versio).
- Quattuor Evangeliorum Consonantia (Versio I).
- Quattuor Evangeliorum Consonantia (Versio II).
- Translatio et commentarii Johannis Calvini.
- Novum Testamentum Graece (Recensio Vaticano gr. 1209 B, saec. IV): Textum et Lexicon proprium.
- Documenta Latina.