Jump to content

Branscum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Branscum
Res apud Vicidata repertae:
Branscum: insigne
Branscum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 53°14′33″N 34°22′0″E
Numerus incolarum: 399 579
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Marina Valentinovna Dbar
Procuratio superior: Bryansk Urban Okrug

Geographia

Superficies: 186.73 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Volodarsky district (Bryansk), Bezhitsa, Sovetskiy District, Fokinsky District
Territoria finitima: Bryansky District

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Arrabona, Konin, Dobele, Dupnitsa, Homel, Karlovo, Naujoji Akmenė, Orela, Severodvinsk, Omium, Auce, Mohilovia, Minscum, Izum, Auce Municipality, Soroca

Branscum[1] (Russice Брянск, tr. Brjansk) est urbs est in parte Europaea Russiae, ad Desnam fluvium sita, metropolis regionis Branscensis. Valens sedes industriae (praesertim constructionis machinarum et fabricationis metallorum), culturae et transportationis est. Duas stationes ferriviarias atque aeroportum habet. Urbi sunt circa 406 milia incolarum (anno 2018).

Branscum conditum est saeculo decimo, annus eius mentionis primae in chronica est 1146, ubi Дебрянск nominatum est[2]. Pars ducatus Czernihoviensis erat, anno 1246 metropolis ducatus Branscensis factum. Dein sub ditione ducum Smolenscensium erat, sed anno 1356 ad Magnum Ducatum Lituaniae, et anno 1500 ad Magnum Ducatum Moscoviae adiunctum est. Saeculis sedecimoseptindecimo minatione militari saepe affectabatur, bellorum inter Moscovia et Polonia causa. A saeculo septindecimo, cum Branscum positum est in viis mercatoriis, Ucrainam cum Moscua coniungentibus, incrementum mercaturae urbis incepit. Anno 1783 Bransci officina armorum condita est. Saeculo undevicesimo urbs facta est valens sedes industriae. Annis ab 1920 ad 1929 metropolis gubernii, Branscum anno 1944 factum est sedes administrativa regionis. Anno 2010 titulo 'Urbis gloriae militaris' ornatum est.

Branscum, via Pokrovskaya gora, 5 (castra regiminis Dorohobusiani, saeculo XIX medio constructa)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Branscum spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 53°14′33″N 34°22′0″E • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  • Pagina de Bransko Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)